quoniam uenantes per deuia et syluas deuiare soleant .... δίλογχος, a Cratino
poeta in fabula Thracum, ..... Cretensium res tractat, diuersam Dianam et.
Lucinam ...
Historiae Deorum Gentilium DE DIANA, LVNA, HECATE, ISIDE, AD ILLVSTRISSIMVM AC DOCTISSIMVM HERCVLEM BENTIVOLVM, SYNTAGMA XII. Memini illustrissime ac doctissime Hercules Bentiuole, superioribus nostris his libris tibi me pollicitum fuisse hoc de Diana Syntagma, quod in praesentia nomen utcunque exoluo. Tu maiora uolenti, quam uires et ualetudo praestare ualeant, faue, ut soles. Vale. Diana dicta est, si Macrobio stamus, ab Iana, D littera addita. Iana enim Luna est, etiam Varroni in libro de Re rustica. alii a διὸς, hoc est Ioue, quasi Iouiana: Iouis enim filia. quidam et dictam credidere quasi deuianam, quoniam uenantes per deuia et syluas deuiare soleant, captantes feras. alii Diuianam uocant: hinc et Dianius locus, Dianae consecratus dicebatur. est et Dianaria herba, quae graece est artemisia, ut est apud Vegetium in mulomedicina. ἄρτεµις enim graece Diana, ut notum est, nuncupata, ut Plato docet, διὰ τὸ ἀρτεµὲς καὶ τὸν κόσµον, διὰ τὴν τὴς παρθενίας ἐπιθυµίαν: hoc est, propter integritatem et modestiam, propter uirginitatis desiderium. uel forsitan quasi ἀρετὴς ἰσορὰ, id est uirtutis inspectrix et conscia. uel dicta est ἄρτεµις, quasi ἄροτον µισησάσης, id est quod arationem uel coitum uiri et mulieris odio habeat. Strabo uero in XIIII. scribit, ἡ ἄρτεµις ἀπὸ τοῦ ἀρτεµέας ποιεῖν: hoc est, Artemis dicta quod integros faciat. unde etiam Phornutus ait, huius rei causa καθ´ εὐφηµισµὸν Artemin quidem ἀπὸ τοῦ ἀρτεµεῖς, ὅ ἐστιν ὑγιεῖς denominari. Macrobius tamen ad Lunam respiciens, ait, ἄρτεµις quasi ἀεροτόµη, quod scilicet aera secet. Dianas tres connumerat M. Cicero in tertio de Natura deorum. prima Iouis et Proserpinae filiam, quae pennatum Cupidinem genuisse dicitur: secundam notiorem ait, quam Ioue tertio et Latona natam accepimus: tertiae pater Vpis fuisse traditur, mater Glauce, eam saepe Graeci Vpin paterno nomine appellant. haec ille. Sed et Latini Opin prima producta, quasi Vpin, si non mentimur, uocant. βένδις uero Diana dicitur a Thracibus, ut Strabo et Phauorinus tradunt. eadem et βούβατος, ut Hesychius tradit. ab Atheniensibus, βενδιδία uocatur eius deae celebritas. Tarentini autem Dianam Angeli nomine nuncupabant, ut idem scribit Hesychius. a Persis uero ζαρῆτις, id est Zaretis: Arsilache, seu Orsilache, a populis
Tauricae regionis, ut Ammianus prodit. αἰδὼ est a Chaldaeis [p.492] Luna nuncupata, ut notat Harpocration. Asteroarche, ab Africanis Carthaginensibus, ut Herodianus prodit in historia. Existimarunt Dianam etiam antiqui furorem immittere. atque ideo in poetica Horatius Iracundam nominat: et in Partu uirginis Actius Sanazarius libro tertio, Cedet et infestae uiolentior ira Dianae, dixit, cum furentis morbum describeret. unde etiam ἀρτεµιδολήπτους graeci dicunt, et σεληνολήπτους, ut docet Macrobius. Scribit Seruius, Virbii numen coniunctum Dianae, cultum fuisse antiquis apud Ariciam. id quod cum alii, tum uatum maximus Vergilius in Aeneidos octauo cecinit: et Seruius idem copiose exponit, totamque ibidem Hippolyti fabulam explicat. Fuit et Virbii cliuus prope Romam, ut Persius sexta Satyra innuit, et Probus seu Cornutus interpretatur, qui et ipse de Virbio paucis multa executus est. Scribit Sextus Pompeius, quod iuuenilia fingebant Dianae simulachra, quia ea aetas fortis est ad tolerandam uiam. Diana enim, ait, uiarum putabatur dea. Sed enim Dianae imagines uario modo effingebantur. nam aliter ut uenationum dea, aliter ut quieta et pacifica, aliter ut Luna. prima, nympharum habitu succincta, arcu et pharetra et iaculis armata: altera ut uirgo stans. Pausanias in Cypselo, id est arca, in qua Cypselus conditus fuit, inter caetera Dianam alatam insculptam fuisse scribit, quae altera leonem, altera pantheram teneret: causam se ignorare, ipse fatetur. postrema bigis uecta, nunc uaccis, nunc equis bicoloribus trahentibus. Claudianus quidem graphice Dianam his uersibus describit: At Triuiae lenis species, et multus in ore Frater erat, Phoebique genas, et lumina Phoebi Esse putes, solusque dabat discrimina sexus. Brachia nuda nitent, leuibus proiecerat auris Indociles errare comas, arcuque remisso Ocia neruus agit. pendent post terga sagittae, Crispatur gemino uestis Cortynia cinctu, Poplite fusa tenus. motoque in stamine Delos Errat, et aurato trahitur circumflua ponto. Porro Dianae coronam ex heliochryso attribuere scriptores, quia puella quaedam Etesia eo flore eam coronare solita esset. Porro ut Festus scribit, Hecate Diana et Luna et Proserpina eadem putabatur. Idem tradit Isidorus, qui eas effingit ita,
Quando etenim luna est, sublustri splendet amictu: Cum succincta iacit calamos, Latonia uirgo est: Cum subnixa sedet solio, Plutonia coniunx. Vnde et eas nos simul describemus, Proserpina excepta. [p.493] LVNA a lucendo nominata est, ait M. Cicero. Luna uero, ait M. Varro, quod sola lucet noctu. itaque ea dicta Noctiluca, in Palatio: nam ibi noctu lucet templum. uel Luna sic dicta est, quod luce luceat aliena, hoc est Solis: graece eadem ferme ratione σελήνη, uocata, παρὰ τὸ σέλας καὶ νεόν, id est, a nouo lumine. Id cum alii ostendunt, tum maxime Cleomedes. Nam, inquit, quod lucem semper nouam habeat, σελήνη est nuncupata: et quod sacra Dianae adeuntibus praestet faces, sane et σελαφόρος, item et φώσφορος, id est splendida, et lucifera etiam appellata est. Item quod noctu in primis cernatur, νυχία, et νυκτιπόλος, ut Phurnutus meminit, hoc est Nocturna, et Noctiluca. Ouidius, XV. Metamorphoseon, Nec par, aut eadem nocturnae forma Dianae. Horatius, Rite crescentem face Noctilucam. Luna Endymionem amasse fabulis traditur, pastorem, ut poetae canunt: quare id fictum, cum alii, tum in primis Plinius in secundo Naturalis historiae et Alexander Aphrodiseus in Problematis exponunt, et interpretatur idem etiam Arati interpres. ita enim: Endymionem, inquit, pastorem Luna amasse dicitur, seu quod primus hominum cursum Lunae inuenerit: unde multos annos dormisse dictus est, quoniam nihil aliud in uita, nisi ei rei studuit, sicut Mnaseas in primo libro de Europa tradidit. siue quod Endymionem amasse fertur: quia nocturni roris humor, qui siderum est, ipsius quoque Lunae, animandis herbarum succis insudatur, et pastoralibus prosit successibus. id uero contigisse tradunt in monte Latmo, unde Latmius Endymion ipse dictus est. Luna, ut idem ait interpres Arati, bigas dicitur habere, siue propter uelocitatem, siue pro eo quod nocte et die apparet. ideo unum equum album, et alium nigrum habere dicitur. Porro et interdum boum bigis etiam uehi fertur, propter Lunae cornua. Festus hac de re ita: Mulus, inquit, uehiculo Lunae adhibebatur, quod tam ea sterilis sit, quam mulus. uel quod, ut mulus non suo genere et naturae, sed equis creetur: sic ea Solis, non suo
fulgore luceat. Sane et tibi hoc loco illud non reticuerim, Lunam marem et foeminam existimatam, atque in primis ab Aegyptiis, ut apud Eusebium et Diodorum obseruamus. unde et Orpheus in hymno ad lunam cecinit, θῆλυσ τὲ καὶ ἄρσην: hoc est, et foemina, masque. Sed quod utroque sexu dei existimarentur, Seruius docet in secundo Aeneidos commentario et Macrobius in Saturnaliis ex Caluo Leuino, et Aristophane, ut in Venere Barbata et mascula docuimus. Porro sicut Luna, ita et Lunus deus, et uocabatur et colebatur: ut autor est Aelius Spartianus de Caracalla Imperatore. ait enim, ipsum dei Luni templum accessisse, quem deum miro cultu et ueneratione Careni colebant, adeo ut qui Lunam foemineo genere et nomine putaret nuncupandam, is addictus [p.494] mulieribus semper inseruiret. Qui uero marem deum esse crederet, is dominaretur uxori, neque ullas muliebres pateretur insidias. Hinc licet Graeci, uel Aegyptii eo genere quo foeminam hominem, etiam Lunam deum dicebant, mystice tamen deum intelligebant. Proditum quoque est a Philochoro in Atthide, Veneri, quae Luna eadem ratione putabatur, mulieres uirili ueste, uiros muliebri sacra fecisse, id ipsum quod et Macrobius prodidit. Theon in commentariis in Aratum, cum multa dixisset, quo modo a Sole Luna lumen acciperet, illud etiam subintulit: Ideo a tragicis, ait, Solis filia Luna uocata est. Hesiodus, Solem et Lunam Theiae filios cecinit. Poetarum communis opinio est, ut Iouis et Latonae Apollo et Diana filii dicantur: et ille Latoius, et haec Latonia dicatur. Luna a Scythis µέσπλη, teste Hesychio, dicebatur. Benden Lunam et Dianam uocabant Thraces, teste Palaephato, Suida et Phauorino. unde dicta sacra Bendidia, etiam ab Atheniensibus celebrata. Deam hanc eandem Thraces iidem βούβατον uocabant Hesychio auctore. βένδης uero cognominata est δίλογχος, a Cratino poeta in fabula Thracum, siue quod ea dea duos honores sortita est, coelestem scilicet et terrestrem: λόγχον enim sortem uocant. uel quod duas lanceas, id est λόγχας, cum esset uenatrix, ferre consueuerat. Sunt qui dicant, quod duo lumina habeat: proprium quidem Lunae, et Solis. haec quidem Hesychius. Sed et de Bendidiis Plato, et in X. Strabo, meminere. Xenophon libro secundo Hellanicon, βενδίδειον uocare uidetur Munychiae Dianae templum. hinc est quod
ego libentius libro VIII. Decadis IIII. T. Liuii legam (ubi passim legitur, Romanorum primum agmen extra saltum circa templum Mendidium castra loco aperto posuit) Bendidion: consentientibus etiam quibusdam antiquis codicibus. nam et Mendidia apud Strabonem corrupte legitur, ut ante me Politianus etiam annotauit. Quidam et κυβήκην nominant: quanquam etiam sunt qui Cybecan matrem deum uocarint. alii Venerem, ut alibi ostendimus. Hecate, Diana, et Luna, a plerisque eaedem existimatae. At ego quae a plurimis tum graecis, tum latinis afferuntur, hic sub compendio, quantum memoriae succurrerit, tibi subsignabo. Hecate primum, sic nuncupata, quod ἑκὰς, id est longe radios iaciat, ut iam in Apolline attigimus. Hesiodus in Theogonia, Hecaten ait non esse Proserpinam, sed aliam, Asteries Latonae sororis filiam, et Persei uxorem. quo loco notat Scholiastes, ideo eam ab Hesiodo laudari, utpote Boeotio. in ea enim regione Hecate colebatur, cui Iupiter uim ac potestatem in omnia concessit elementa, unde et existimatur nuncupata. nam ἑκατὸν centum significat, quo numero Graii aliquando [p.495] infinitum designant numerum: quia Hecate infinitas habere potestates crederetur. Ouidius in Metamorphoseis Ibat ad antiquas Hecates Perseidos aras. Perseis uero appellatur, quod Persei filia fuerit, et Asteries, ut ait Hesiodus in Theogonia. ideo sic et eam uocat Apollonius in Argonauticis. sic et Statius in Thebaide et eorum commentariis. Musaeus tamen Iouis et Asteries filiam ait, quam cum amaret, compressit, et compressam Perseo tradidit, ex qua sola nata sit Hecate, quae ideo µουνογενὴς ab Hesiodo uocatur, et ab Apollonio in tertio Argonauticon, quoniam unigeniti sine fratribus plus honoris assequuntur, ut ait idem Hesiodi Scholiastes, et sint etiam ditiores, etc. Pherecydes uero Aristeai Paeonis filiam scripsit. Verum in his quae Orphica dicuntur, Cereris filia dicitur, καὶ τότε δὴ ἑκάτην δηὼ τέκεν εὐπατέρειαν. hoc est, Tunc Hecaten peperit Ceres e patre magno. Theocriti quoque commentatores in secundo Edyllio, inter caetera, quae multa de Hecate scribunt, Iouem tradunt Cereri mixtum, Hecaten genuisse, robore et magnitudine praecellentem, quam sub terras pater misit, ad Persephonen inquirendam: et nunc eam uocari Artemin, et
Phylaca, et Daduchon, et Phosphoron, et Chthoniam. Illi iidem interpretes non multo post, alios aiunt dicere, Hecaten filiam fuisse Pheraeae, filiae Aeoli et Iouis, quae a matre in triuiis abiecta fuerit, et a pastoribus Pheretis suscepta, et enutrita in triuiis: propterea dea existimata fuit, quae et ante portas, ut ait Aeschylus, statuebatur. unde ego facile crediderim, Prothyraeam denominatam, de qua agemus: et πρόπυλαν, cuius meminit Hesychius. Pausanias uero Propylaeam Dianam in Attica in primis appellatam docet. Sedenim porro Bacchylides Hecaten Noctis filiam prodidit: ἑκάτα δαδοφόρου νυκτὸς µεγαλοκόλπου θύγατερ, Hecate faciferae noctis et magnigremii filia. Ab Orpheo uero ταρταρόπαις ἑκάτη, hoc est Tartari filia dicta est. Sed simul hoc loco libet ex Graecis commentariis Hecates et Circes originem afferre. Circen igitur quidam Aeetae sororem, quidam filiam dixere. hanc quidem Dionysius Milesius in primo Argonauticon filiam Aeetae et Hecates Perseos, sororem uero Medeae tradidit. Soli enim ferunt filios fuisse duos in illis locis Scythiae, quibus nomina fuere Perseus et Aeetes. hos autem tenuisse eam regionem, et quidem Aeetem Colchos et Maeotas, Persea Tauricae imperasse, et indigenam duxisse uxorem, ex eaque filiam natam, cui nomen Hecate, quae in uenationibus esset fortis et uirilis: et prima dicitur inuenisse mortiferas ac uenenatas radices, et uenenorum peritissimam fuisse, et earum rerum quae medendi uim haberent. patrem uero haec ueneno sustulit, in Colchosque profecta Aeetae patris sui fratri nupsit: id quod ante Apollonii interpretes, Diodorus etiam scriptum reliquit: ex qua natae sint Circe et Medea. Circe uero Medea senior, matrem iis artibus superauit, [p.496] ei nihilominus obsequens. Sed iam potius caetera de Hecate sequamur. A poetis haec etiam Triformis nominata, et Tergemina. Vergilius: Tergeminamque Hecaten, tria uirginis ora Dianae. Claudianus: Ecce procul ternis Hecate uariata figuris. Ouidius: Ora uides Hecates in treis uergentia partes. Idem: Tuque triceps Hecate. Quidam ad Lunae triplicem naturam et formam referunt, hoc est, cum falcata est in cornua, et synodica, et cum media orbis parte
διχότοµος, et ἀµφικύρτης diuisa et gibbosa, et πανσελήνη, hoc est plena, ut res est nota. Alii referunt ad id quod scribit in Argonauticis Orpheus, quod triceps sit Hecate. dextrum enim caput equi habere fingitur, sinistrum canis, medium hominis agrestis: unde et τρίµορφον Cornutus, et τρισσοκέφαλον eam uocauit. Artemidorus libro secundo de Insomniorum iudicio, τριπρόσωπον eadem ratione dixit. iisdem etiam nominibus Chariclides usus est apud Athenaeum in septimo. scribit Pausanias Hecaten Aeginetas maxime coluisse, cuius sacra se ab Orpheo habuisse iactabant, intra cuius deae septum aedis ξόανον, id est simulachrum fuit una facie, Myrionis opus. Verum Alcamenes, ut Pausaniae uidetur, triformem fecit Hecaten, quam ait ἐπιπυργιδίαν uocabant, etc. Sed enim et Athenis locus fuisse fertur, qui Trigla dicebatur, ubi erat anathema, id est oblatio Hecates deae Triglanthynae, quae et τρίγληνος dicta est. plura Athenaeus, qui et τρίγλαν ait huic deae consecratam, quod et Phurnutus. trigla uero piscis notissimus est. Illud porro etiam notandum, morem fuisse, ut singulis mensibus locupletes Hecatae sacrificarent, panesque et alia in triuiis ponerent, quae mox ab inopibus et egenis raperentur, quae Hecates coena dicebatur: auctores, Athenaeus et Suidas. Ad quam consuetudinem alludit in primo νεκρικῶν dialogo Lucianus, ubi de ouo lustrali etiam fit mentio: cuius et Apuleius, Ouidius, Iuuenalis, alii meminere. quin et hanc deam ueneficiis quidam praeposuere, ut docet Phurnutus. Sed et luctu et moeroribus eam gaudere: unde et illi tetra et horrida sacra impendebant, nempe humanas hostias, illique sanguine humano litabant: id quod alibi retuli. Sane in Scholiis graecis in Platonis Cratylum, quae Procli nomine circumferuntur, id asseritur, quod Hecate et Diana eadem sit, idque ex Orphei sententia, cuius hi citantur uersus, ἤδ´ ἄρα δ´ ἑκάτη παιδὸς µέλη αὖθις λιποῦσα, λητοῦς εὐπλοκάµοιο κόρη προσεβήσατ´ ὄλυµπον, et reliqua: ne tam multa graeca inculcem, quod tamen hac tempestate plerique libenter usurpant: quam recte, illi uiderint. Huic deae et canes antiqui tribuebant. Theocritus in Pharmaceutria, τᾶ χθονία δ´ ἑκάτα, τὰν καὶ σκύλακες τροµέοντι. hoc est, Terrestri Hecatae, quam et catuli metuunt. Tibullus: Sola feros Hecates perdomuisse
canes. Adnotant Theocriti expositores, [p.497] a Theocrito id dictum, quoniam catuli auferrent Hecatae coenam. Scribit Sophron, et item Lycophron, a Diana canes iugulari. quin et speluncam fuisse Hecates in Zerantho, Lycophron hoc senario cecinit, ζεράνθον ἄντρον τῆς κυνοσφάγου θεοῦ: hoc est, Zeranthon est antrum Canisuorae deae. Zeranthion uero antrum in Samothracia Lycophron fuisse putauit. Nicandri interpres tamen in Thracia, ad quercus Orphei fuisse putauit. Stephanus ζήρυνθος, ait, ciuitas et antrum Hecates in Thracia: et Lycophronis citat senarium. hinc et Zerinthia Venus dicta, ut Suidas docet, et nos alibi, hoc est in Venere, prodidimus. Verum enim uero si eadem Hecate et Diana sit, non mirum illi attribui canes, ut uenatrici. hinc Liuius Andronicus in hymno, ut est apud Terentianum, Dirige odorisequos ad certa cubilia canes: uersus est miurus. Vergilius: Notior ut iam sit canibus non Delia nostris. Porro ait etiam Phurnutus, canes ideo Triuiae sacratos, quod illi iugulari solerent. Alii, propter uenationem. quidam etiam attribuunt, quod et Proserpina putetur, cui canes, id est Furiae ascriberentur. Horatius in Sermone: Viderat infernas errare canes. Vel quod, ut ait poeta Vergilius, Nocturnis Hecate triuiis ululata per urbes. Ad haec scribit Hesychius, simulachrum Hecates canem fuisse, uel quod ei immolarentur canes: uel quod ipsam nonnulli cum capite canino, hoc est, κυνοκέφαλον effingerent. Alibi idem auctor ait ἄφραττον Hecaten uocatam, et ab Atheniensibus Zean: in Mileto uero ὑπολαµπεῖραν, quod subter splendeat. In Stratoniceorum quoque regione Staginis summo conuentu et celebritate culta fuit Hecate, ut Strabo ait in quartodecimo. Suidas etiam Hecates phantasma, seu spectrum, secus describit quam Orpheus: hoc est ingens, sed cum capite humano. Porro Hecate lignum etiam uocabatur in custodiis, ad quod delinquentes ac noxii ligabantur, flagellabanturque. Sed nimius tibi uideri possim, si de Hecate quaecumque notaui, ascribere uoluero. quare ad alia iam transeamus. βριµὼ, Brimo Hecate dea dicitur, cuius in tertio Argonauticon meminit Apollonius Rhodius, ubi inuocatam ait septies, eique haec epitheta ascribit, κουροτρόφον, νυκτιπόλον, et χθονίαν. quo loco interpretes scribunt, septies quidem inuocari, ideo quod pharmacides, id
est ueneficae mulieres Hecaten ita inuocent. Appellatur uero βριµὼ, propter horrorem daemonis, et uisiones atque spectra, quae Hecataea dicuntur. Saepe etiam speciem mutare feruntur, unde et Empusa uocatur, de qua nunc statim agemus. Sum admiratus his diebus, uirum multae lectionis, in ingenti et copioso Opere scripsisse, βριµὼ et ὀβριµὼ nomina Cereris potius quam Proserpinae, seu Hecates, cum de hoc uel doceri potuisset a Iohanne Zeze in commentariis Hesiodi, et Phauorino, qui et fabulam recitat Mercurii amantis: qui cum in uenationem descendisset, uoluerit puellae uiolentiam inferre. illa uero in eum commota, et comminata, illum [p.498] perterruerit: unde sit appellata βριµὼ. βριµᾶσθαι enim est irasci, ac minari. Vel dicitur βριµὼ, παρὰ τὸν βρόµον, τὸν τοῦ πυρὸς ψόφον: hoc est, a crepitu, ac ignis strepitu. Quin βρῖ particula est intentiua, ut βριήπιος et ὄβριµος ἄρης, id est late perstrepens et potens Mars. Porro et Brizo dea fuit, quae uaticiniis per somnia praeesse putabatur, ut alibi retuli. Empusa daemonis nomen. Hesychius: Spectrum, inquit, seu phasma specie daemonis ab Hecate immissum, et ut nonnulli putant, uno pede utens. Sed tamen Aristophanes Empusam subinde mutari in alias formas dixit, et eius interpres repetit. id quod et apud Lucianum in Commentariis de Saltationibus traditur, cuius haec sunt uerba: Videbis igitur ipsos eodem in tempore subito in aliam transmutari speciem, atque ipsum referre Protheum. Quin et Empusam exemplum conferre oportet, quae sese in innumerabiles uertit formas. Nostro hoc tempore, quibus hoc phantasma muliebre apparuerit, audiuimus. Legi qui putarent, illud regis Dauidis meridianum daemonium, huiuscemodi terriculamentum significare. Sane Empusa etiam aliquando numero plurium proferri uidemus, ut in hoc Dionysii, ubi de hiaspide loquitur, ἐχθρὴν ἐµπούσησι καὶ ἅλλοις εἰδωλοισι: hoc est, Empusis inimicam, aliisque etiam simulachris. Quidam cum Hecate Empusam statuunt, id quod et Aristophanes alicubi significare uidetur. Putat dictam Eustathius, quod uno incedat pede: alii duos quidem illi attribuunt, sed ferreum alterum, ut in Ranis Aristophanes. Sunt qui asininum tribuunt. Alia perplura legimus de huiusmodi phantasmatibus, quae nunc tantum insinuasse sufficiat. Id unum non reticuerim, quod in
quarto scribit Philostratus in uita Apollonii Tyanei, qui ait ex ipsius Apollonii sententia, Empusas etiam Lamias uocari, et Mormolycias. quo loco et lepidissimam narrat historiam Menippi Lycii, qui Corinthi a Lamia amaretur: ubi de Lamiis et huiusmodi terriculamentis lectu digna et cognitu leges. De Lamiis Plutarchus et Dion Chrysostomus in Libyca fabula, qui eas describunt: unde suam deflexit Lamiam uir doctissimus Politianus. Porro et Thebani Veneris Lamiae templum erexerunt, de nomine Lamiae amicae regis Demetrii. Lamia etiam proprium nymphae nomen, Sibyllae matris: item nobilis familiae, a Lamo scilicet. Sed de Lamiis alio loco copiosius dicam. Sane et Demosthenes Empusae meminit, et Arpocration rhetor, item Eusebius contra Hieroclen, et in Apollonii Rhodii commentariis de Empusa et Hecate multa. Fuit et Empanda dicta paganorum dea quaedam, teste Festo. Titanis Diana cognominata, ut notatum legimus in commentariis in Nicandrum. Orpheus etiam in hymno, τιτανὶς, βροµία, µεγαλώνυµε, τοξότι σεµνὴ. ubi obseruandum est, etiam ipsam uocari Bromian, ut Bacchus Bromius. Ennius apud Varronem, Titanis Triuia dederit stirpem Liberum. Titanis uero dicta, quod eam genuit unus ex Titanibus, ut in Plauto. Latona etiam Titanis, ut scribit [p.499] Manilius. uocatur et Titania, ut Sol Titan. Ouidius: Dumque ibi perluitur calida Titania lympha. ἀγροτέρα ἄρτεµις, ut Pollux in quinto, Venatrix Diana est, licet alii agrestem transtulerint: et Domitius apud Pausaniam Agrariam. Hesychius quidem montanam interpretatus est, id est, ὀρειὰν ἄρτεµιν. Sed et Pollux, ut supra, sic nuncupat a montibus. Quin et ὀρεσίφοιτος, id est, quae in montibus uersetur, Phornuto uocatur. eadem etiam ἀγρολέτειρα Agroletera dicta est, et Agroeles. Alii quidem existimant, quod Agrae fuerit regiuncula terrae Atticae prope Nessum amnem, unde nomen dea acceperit: et templum, ubi ferunt Dianam primam uenationem exercuisse, cum ex Delo illuc uenisset, cuius deae statua arcum tenebat. Pausanias Agroterae meminit, et Artemidorus libro II Onirocriticon. Sane cum uenationi Diana praeesse crederetur, etiam ideo appellata fuit θηροφόνος, et θηρόκτονος, hoc est Fericida. quinetiam hac eadem ratione Iulius Pollux libro V. sic nominatam ait: ἀγροτέρα
ἄρτεµις, id est uenatrix, et κυνηγετάτη, hoc est uenatoria: et φιλόθηρος, id est sectatrix ferarum: et ὀρεία, id est montana, ἀπὸ τῶν ὀρῶν, id est a montibus: et Idea, ab Ida: et δίκτυνα, a retibus: et ἑκηβόλος, ἀπὸ του τὰ θηρία βάλλειν, id est quod feras iaculetur: et multa alia nomina ἁπὸ θήρας, id est a uenatione deducta, quorum et nos hoc ipso Syntagmate meminerimus, prout se nobis obtulerint. Legimus et Agoream Dianam nuncupatam. Agroteram et Agoream in Olympiis memorat Pausanias. Lucifera Diana dicta est, ut in secundo de Natura deorum scribit Cicero. φωσφόρος a Graecis, ut est apud Phurnutum. σελασφόρος etiam a graecis, quod in Attica Pausaniae obseruauimus. Eadem et Selasia, id est σελασία nuncupata, a loco Laconicae regionis, ut Hesychius notat. Hypomelathia Diana nuncupata est, ut docet Hesychius. Euporia, εὐπορία Diana in Rhodo, idem auctor: hoc est, facilis transitus. Anaitis Diana quae diceretur, uide in Venere, quae et Anaetis aliquando uocatur. Parthenie Diana cognominata, propterea quod ipsa uirgo sit existimata a gentibus: uel ut alii magis credunt, a monte Arcadiae Parthenio, in quo uenationibus idoneo uersaretur. uel a fluuio Parthenio, qui mediam perlabitur urbem Amatriatam: sic dictus, quod Diana uirgo ibi uenaretur. Stephanus auctor. de quo Valerius Flaccus in quinto, Et satis tibi Tiphi negatum Parthenium. Callimachus in hymno, ἄρτεµι παρθενίη τιτυόκτονε χρύσεα µέντοι: id est, Parthenie Tityoctene cui aurea zona refulget. Pheraea Diana nominata ab Argiuis, qui eam ex Pheris Thessalica urbe, in suam aduexerunt, ut Pausanias scribit. Sedenim et Hesychius Pheraean cultam prodit Athenis, deam hospitalem creditam, et [p.500] ab aliquibus Hecaten. Callimachus in Dianae hymno prope finem meminit, et quae in ipsum Scholia leguntur, πότνια µουνιχίη λιµενοσκόπη χαῖρε φεραῖα. id est, Munichie et portus custos ueneranda Pheraea. Ecbateria Diana in Siphno insula, et culta et nuncupata, ait Hesychius. Derrhiatis Diana cognominata, ut Pausanias scribit, a Derrhio non procul a Taygeto, cuius simulachrum sub diuo constitutum ait. huius deae templum etiam Stephanus commemorat.
ait enim Derrham, non Derrhium, locum esse Laconiae: unde sit nomen gentile Derrhaeus, uel Derrheates. unde Derrheatidis Dianae templum. Daphnea Diana nuncupata, cuius sacellum Pausanias scribit fuisse in finibus Spartiatarum. Strabo libro octauo, cum de Alpheonia Diana egisset: Ab Olympia, inquit, stadiis LXXX distans, huic deae in Olympia annuus conuentus celebratur: sicuti et Elaphiae, et Daphneae. Tota enim haec regio templorum Dianae, Veneri et Nymphis dicatorum, refertissima est. χησίας Diana nuncupata a Callimacho in hymno ad deam ipsam, a Chesio oppido Ioniae, ut Stephanus ait: ut uero Scholiastes, ita appellata a promontorio Sami. Lucina Diana, quae parientibus fauere credebatur. Vergilius: Casta faue Lucina, tuus iam regnat Apollo. Varia tamen apud auctores sententia. Quidam enim Iunonem, ut est in Iunone dictum: quidam Dianam. Catullus in seculari carmine ad Dianam, sic ista iungit: Tu Lucina dolentibus, Iuno dicta puerperis. Et similiter M. Cicero libro secundo de Natura deorum. cuius uerba placet hic subsignare, ne ea sepius citare oporteat: Luna, inquit, a lucendo nominata sit. eadem enim est Lucina. itaque ut apud Graecos Dianam, eamque Luciferam, sic apud nostros Iunonem Lucinam in pariendo inuocant. quae eadem Diana Omniuaga dicitur, non a uenando, sed quod inter septem numeretur, tanquam a uagantibus Diana dicta, quia noctu quasi diem efficeret. Adhibetur autem ad partus, quod ii maturescunt aut septem nonnunquam, aut (ut plerunque) nouem Lunae cursibus: qui quia mensa spacia conficiunt, menses nominantur. Concinneque, ut multa, Timaeus, qui cum in historia dixisset, qua nocte natus Alexander esset, eadem Dianae Ephesiae templum deflagrauisse: adiunxit, minime esse mirandum, quod Diana cum in partu Olympiadis adesse uoluisset, abfuisset domo. Hactenus Cicero. Macrobius quoque ultimo Saturnaliorum libro ait, Lunam humidam et aperire et relaxare. subdit: Hinc est quod Diana, quae Luna est, ἄρτεµις dicitur, quasi ἁερότοµις, hoc est aerem secans. Lucina a parturientibus inuocatur, [p.501] quia proprium eius munus est, distendere rimas corporis, et meatibus uiam dare, quod accelerando partui salutare est. et hoc est quod
eleganter poeta Timotheus expressit, διὰ λαµπρὸν πόλον ἄστροι, διὰ τ´ ὠκυτόκοιο σελήνας. hoc est, Per splendidum polum astros, perque accelerantem partum Lunae. Sed iam de Lucina, reliquum instituti reddo. Dicta est Lucina, ut Ouidius in Fastis docet, Gratia Lucinae dedit haec tibi nomina lucus, Aut quia principium tu dea lucis habes. Parce precor grauidis facilis Lucina puellis, Maturumque utero molliter aufer onus. Reliquum de Lucina ex Iunone repete. nam Ilithyian statim tibi ascribam, quae apud Graecos Lucina est. Ilithyia Diana a plerisque existimata, ut scribit Phurnutus. Hinc Horatius in carmine saeculari, Rite maturos aperire partus, Lenis Ilithyia tuere matres, Siue tu Lucina probas uocari, Seu genialis. Vergilius: Casta fave Lucina, tuus iam regnat Apollo. Ouidius: Praepositam timidis parientibus Ilithyiam. Vnde Aristys puella apud Theocritum in Daphnide, χαλεπὸν βέλος εἰλειθυίας, difficile telum Ilithyiae. Quare µογοστόκος etiam dicta est, ut notat Hesychius. utitur item Theocritus. haec et βολωσία dicebatur, ut graeci grammatici obseruant. Huic deae dictamus, seu dictamnus (utroque enim modo appellatur haec herba) fuit dicata, quod ualde sit odorata, et propterea ad facilem partum ualere traditur. quin ea Ilithyia ideo coronabatur, ut apud Theonem in Arati commentariis legimus, et Phornutum. Idem et Zenodotus Mallotes, et suo carmine innuit Euphorion. Orpheus in primo hymno, quo loco et προθυραίαν, quasi ianuae praepositam, et uitae ianitricem inuocat, eique deae de styrace suffimentum adolet. At quod Diana Ilithyia et Prothyraea eadem sit, illi idem Orpheus, in eodem hymno ita cecinit, ἄρτεµις εἰλείθυια, καὶ ἡ σεµνὴ προθυραία: hoc est, Ilithyia, Diana, et casta Prothyraea. Sane et hymno qui κοινὸς inscriptus est, Prothyraea Hecate cognominatur, χαῖρ´ ἑκάτη προθυραία µεγασθενὰς: hoc est, Salue Hecate Prothyraea ualde potens. Redeo ad Ilithyian, quam Pausanias in Attica ait templum Athenis habuisse: existimatamque ex Hyperboreis ad Latonam parturientem in Delum uenisse, et inde ad alias gentes manasse, sub specie lupae ex Hyperboreis, scribit in historia animalium philosophus. Homerus autem in hymno ad
Apollinem, cecinit Irin missam dearum iussu, inscia Iunone, ad Ilithyiam, [p.502] ut laboranti iam per nouem dies Latonae opem ferret: atque ita illius aduentu Latonam partu leuatam. Huic propterea Deliaci in primis sacrificabant, hymnosque canebant ab Olene uate conditos. Eademque de causa in Attica terra Ilithyia inter deas γενετυλλίδας collocabatur, quae deae generationi praeesse putabant. et ideo etiam Venus Genetylis dicta est, ut suo loco dicemus. Cretenses uero, qui Gnossium agrum colebant, in Amniso genitam Ilithyiam arbitrabantur, Iunonis filiam. quin et Hesychius Ilithyian, Amnesian etiam uocatam ait. Idem Pausanias auctor est, apud Athenienses institutum fuisse, ut Ilithyiae simulachra ad imos usque tegerentur pedes. Fuit et Ilithyiae apud Aeginenses templum peruetustum, cuius simulachrum ita fuit effictum, ut a capite ad pedes tenuissimo esset panno contectum, et manum alteram in rectum porrigeret, altera facem teneret accensam: ea ratione, quod partus dolores igni aequentur: uel potius, quod in lucem partus efferre crederetur. Diodorus Siculus, quo loco Cretensium res tractat, diuersam Dianam et Lucinam facit. Lucinae, inquit, data est parturientium cura, officiumque eorum quae parturientes perferunt: unde et in partus discrimine et difficultate mulieres hanc praecipue deam inuocant. ad Dianam uero tradunt infantium ac ciborum curam pertinere: et reliqua quae idem scriptor executus est. Homerus etiam diuersam a Diana facit, et a Iunone, cum Latonae partum in hymno Apollinis describit. Pindarus quidem in Pythicis et ipse distinguere uidetur, cum Aesculapii matrem aureis sagittis Dianae perdomitam canit, antequam cum Ilithyia opus perficeret. idem in Nemeis Ilithyian inuocat, in Sosigenis pueri Aeginetae hymno, eaque parcarum ait assistricem, filiamque Iunonis. Diodorus quoque Siculus Lucinam, id est Ilithyian, Iunonis filiam scribit. item Hesiodus, qui de Iunone loquens canit, ἡδ´ἥβην καὶ ἄρεια καὶ εἰλίθυιαν ἔτικτεν. hoc est, Haec Heben peperit, Martemque, atque Ilithyian. Idem Pindarus in Olympiis ἐλευθὼ Ilithyiam uocauit, cum eam et Parcas Apollo iubet assistere Euadnae parturienti. De eadem Eleutho meminit et Phurnutus, et Hesychius his uerbis: Eleutho una est Ilithyiarum, et Cereris cognomen apud Tarentinos, et Syracusanos. Ilithyian sunt qui εὔλιναν
appellent, ceu cum Parcis sit, ut Pausanias ait. Ilithyiae templum in foro, et statuam habuisse Tegeatas, idem Pausanias scribit, quae ἐγγόνασις ex historia uocabatur, quasi ingeniculata, ut parientes solent. Nam cum Nauplio filiam praecipitandam in mare Haleus dedisset, illa interea genibus incumbens, puerum enixa est, ubi delubrum mox constructum. Dicta uero est Ilithyia ἀπὸ τοῦ ἐλίττεσθαι, hoc est ab euoluendo. Eleutho uero, παρὰ τὸ εἰς τικτούσας ἐλεύθειν: hoc est, quod ad parturientes accedat. Sane numero plurium Suidas Ilithyias protulit, deas parturientibus assistentes: idem et Phurnutus, qui ideo plures Ilithyias et Amores fuisse scribit, quod uarii sint mulierum partus, et amantium desideria. Sed Hesychius ait, Ilithyias interdum [p.503] deas significare, aliquando dolores. Singulariter uero poeta Iunonem in Argis posuit. Porro et λοχία Diana etiam dicta fuit, a partu leuando scilicet, ut Artemidorus libro secundo, capite XXV. docet. Acrea Diana ab Hesychio appellata scribitur, quod ἄκρον mons apud Argiuos fuit, in quo Dianae templum construxit Melampus, cum Proetidas purgauit, eius rei gratia: Sophocles in Iphigenia. Sedenim et in eodem loco etiam Pallas et Iuno et Venus colebantur, quae eodem etiam nomine appellantur, ut in Pallade scripsimus. Coryphaea Diana, a κορυφὴ, id est summitate seu apice nuncupata. nam apud Epidaurios in summo montis templum habuit, auctor Pausanias. et propterea Coryphaea nuncupata, cuius Telesilla in suis poematibus meminit, ut in poetis scripsimus. auctor Pausanias in Corinthiacis. Episcopos Diana, hoc est, speculatrix cognominata, cuius templum in Elide fuit, Aristarchium uocatum: quod cum expilasset Sambycus, et per annum cruciatus esset, in tormentis mortuus est. unde prouerbium, Sambyco pluriora pati: ut Plutarchus in Graecorum problematibus pluribus prodit. Dictynna Diana cognominata, eadem apud Cretenses existimatur, quae apud Aeginetas Aphaea, ἀπό τῆς ἀφέσεος, id est deiectu nuncupata. Dictynna igitur, quae et Britomartis, hoc est dulcis uirgo, est interpretata, Iouis et Charmes filia fuit, et Dianae ualde chara: quae Minoem regem amantem fugiens, ut Pausanias ait, se in retia, quae piscibus capiendis erant extenta, proiecit.
mox a Diana dea facta, a Cretensibus colebatur. Fabula elegantissime in Ciri poemate Vergiliano a Charme ipsa recitatur: ad quam legendam te inuito, ne tot hoc loco uersus aduocem. simul enim et de ea opiniones quae feruntur, infelix Charme attigit. Sed et Dictynnam sibi Aeginetae apparuisse asseuerabant. Dicta uero a retibus, quae graece δίκτυα dicuntur. illud obseruaui, apud quosdam non Britomartem, sed Critomartin appellari: quos credo in mendosos codices impegisse. Diodorus Siculus hanc fabulam sic ferme recitat: Britomartem, inquit, etiam Dictynnam dicunt, in Creta genitam, ex Ioue et Charme filia Eubuli, Cereris filii. Haec retia ad uenandum inuenit, ex quo et Dictynna est cognominata. utebatur uero consuetudine Dianae: quae res causam praebuit, ut quidam Dictynnam et Dianam eandem esse existimarent, quam deam sacris templisque Cretenses coluere. Qui autem Dictynnam a rebus piscatoriis, quas fugerat, Minoe insequente concubitus gratia, denominatam uolunt, procul a uero esse uidentur, non enim credendum, deam Ioue natam, ad tantam egestatem compulsam: nec Minoa regem iustissimum, tam impium fuisse. haec fere Diodorus ex Cretensium theologia. Quidam Dictynnam dictam non e piscatorum retibus, sed uenatorum potius, rati sunt: quod et magis uerisimile [p.504] uidetur, cum Dianam significet, uel Dianae comitem. Graecus Pindari interpres in Pythiorum principio tradit, Apolline et Diana ex Latona natis, hanc in Dictynio Cretae monte habitasse, illum in Lycia. Sane Phauorinus et Dianam Britomartin uocatam ait: citatque Callimachi illud, ἐλλάφονον βριτόµαρτιν εὔσκοπον. Subdit et postea oraculum Ioui datum, quod nasciturus esset ex Hecate, qui eum regno eiceret. Pariente autem Hecate, assistentes puellas exclamasse, βρίτον, id est bonum: hinc dicta est Britomartis. Phurnutus libro de Deorum natura ait Dictynnam dici ἀπὸ τοῦ βάλλειν δεῦρο τὰς ἀκτῖνας: hoc est, ab iacendo huc radios. δίκειν γὰρ, τὸ βάλλειν: δίκειν enim iacere est. uel ἀπὸ τοῦ διικνεῖσθαι τὴν δύναµιν ἀυτῆς εἰς πάντα τὰ ἐπὶ τῆς γῆς: hoc est, quod eius potestas pertranseat omnia quae in terra sunt. haec tantum Phurnutus. Crebra uero tum graecis tum latinis scriptoribus huius deae mentio. Tibullus, Perque suas impune sinit Dictynna sagittas.
Lutatius, seu Lactantius grammaticus commentario IX Thebaidos Dictynna, inquit, ob id dicta Diana Britomartis filia, uirgo Cretensis Dianae, a retibus piscatorum, (quae graece δίκτυα nominantur) a quibus huius corpus inuentum extractum est. Insula tamen Creta pestilentia laborauit, quam euadere penitus nequiuissent, nisi templum Dianae instituissent, eamque Dictynnam uocassent a retibus. Statius, Per te maternos mitis Dictynna labores. Orthias Diana cognominata, in primis a Lacedaemoniis, cui et aram statuerant, ad quam (ut in Laconicis scribit Plutarchus) pueri Spartiatae caesi totum diem, ad mortem usque interdum uerbera tolerabant. Pausanias uero, Limnaeum locum fuisse prodit, in quo Dianae Orthiae sacellum fuit, ubi antiquitus homines ex oraculo sorte ducti mactabantur. quam rem ut diram, Lycurgus in puerorum flagella et uerbera commutauit, unde ara humano quidem sanguine conspergebatur. hoc simulachrum ex Taurica, ut alibi diximus, Iphigenia et Orestes deportarunt. Haec et Lygodesmos dicitur, quod Lygi plantae genere simulachrum inuolutum rectum fuerit. est autem λύγος uitex, ut notum ex Dioscoride, Plinio, et aliis. Orthiae Dianae et Orpheus in hymnis meminit, et ego in primo de Poetis historia. Orthian scribit Hesychius denominatam, ab Arcadiae regione, ubi eius templum erectum fuit. Sane et Orthian et orthrian inuenimus: sed hanc a matutino tempore, illam quod rectam esset. de Orthosia uero Diana alio loco agam. Brauronia Diana cognominata, a Braurone Attico populo, ut scribit Stephanus. Brauron uero heros fuit, unde loco nomen. Brauroniae Dianae fanum Athenis fuit in arce, cuius simulachrum Praxitelis opus fuit, ut ait Pausanias: Brauroniae Strabo meminit, et Valerius Harpocration, et Herodotus. Apud Hesychium legimus, [p.505] βραυρώνια celebritatem esse Dianae, in Attica, in qua de capra sacra fierent: ubi et Rhapsodi primum Homeri Iliada concinuere. Triuia Diana dicta est, quod in triuiis coleretur, ut ait M. Varro. Graeci τριόδον, et τριοδίτην eadem ratione uocant. Ex nostris quidam Triuiam appellatam tradunt, quod in coelo, in terra, et apud inferos eius sit potestas. Phurnutus uero τριοδίτην, καὶ τῶν τριόδων ἐποπτὴν cognominatam ait, a triplici eius mutatione, dum per coeli signa graditur. In
commentariis Theocriti etiam illud legimus, Hecaten Iouis et Phereae, Aeoli filiae, filiam fuisse, quae in triuiis a matre abiecta fuerit, et a Pheretis pastoribus et suscepta et nutrita fuerit. atque ideo et in triuiis culta et nuncupata: quod in Hecate pluribus a nobis ostensum est. Varro: Diana ab eo Triuia dicta, quod in triuiis ponitur fere in oppidis graecis: uel quod una dicitur esse, quae in coelis tribus uiis mouetur, in altitudinem et latitudinem et longitudinem. Interpres item Arati, latinus, cur Triuia dicta sit, pluribus edisserit. Cleomedes uero in secundo de Mundo, triformem Dianam ideo ab antiquis existimatam scribit, quod tres sint Lunae effigies, falcata, bissecta, et plena: et propterea ait Dianam triformem. Horatius: Ter uocata audis, adimisque letho Diua triformis. At quare triformis dicta, ex Orpheo et aliis supra plura attulimus. De Triuia, id est Proserpina, Vergilius: Iam subeunt Triuiae lucos, etc. Pro Luna. Catullus: Vt Triuiam furtim sub Latmia saxa relegans, Dulcis amor gyro deuocet aerio. Idem: Tu potens Triuia et notho es dicta lumine Luna. Chariclides apud Athenaeum in septimo ait, δέσποιν´ ἑκάτη, τριοδίτι, τρίµορφη, τριπρόσωπε, etc. Vide quae in Hecate multa scripsi, et si libet, huc confer. Enhodia, hoc est ἐνοδία ἄρτεµις est cognominata: hoc est, uiarum dea, ut Festus docet. unde et eam uirginem esse putabant, quod uia nihil pariat. id quod et diuus Augustinus tradit, et Arati interpres in Luna. Enhodiae Dianae et Artemidorus libro secundo Onirocriticon meminit. Scribit Phurnutus, non aliam ob causam ἐνοδίαν dici, quam qua Apollo Agyieus, de quo in Apolline agimus. Sane et de ἐνοδίω Mercurio iam actum est. Leucophryne Diana apud Magnetes quidem maxima culta, sed cuius etiam apud Athenienses simulachrum esset, quod a Themistoclis liberis positum ferunt, ut in Attica docet Pausanias. Magnesiis enim Themistocles Persarum regis beneficio imperauit, inde est dea Athenas aduecta. Aphaea Diana dicta, cuius in Aegina templum fuit, ut ait Pausanias: et iam etiam in Dictynna dictum est. nam apud Aeginenses Aphaea fuit, [p.506] qualis apud Cretenses Dictynna, et Britomartis. Aphaeae et Hesychius meminit.
Saronis Diana cognominata est, quod eius deae templum Saron in mare construxit. Verum cum aliquando ceruam insectaretur, in aqua summersus est, ibidemque sepultus: qua ex re ille et mari et deae cognomentum, ut ferunt, dedit. Pausanias auctor. Eustathius tamen Saronicum sinum uel a flumine, uel a uenatore dictum prodit, qui feram insequens in mare decidit: uel ἀπὸ τοῦ σύρεσθαι, quod Scylla Nisi illic tracta sit. uel quod olim querno nemore redimitus sinus Saronicus esset, ita appellante antiqua Graecia quercum, Plinio auctore. Hesychius uero Saroniam deam uocat, sed rem parum exprimit. Laphria Diana nuncupata, cuius in primis templum Patris urbe Achaiae fuit, ut Pausanias pluribus scribit. eius statua in modum uenantis ex ebore confecta fuit, et auro, quam Menaechmus et Suidas Naupactii confecerant. Patrenses ab Augusto ex praeda Calydonia acceperunt. cognominata uero a Laphrio uiro Phocense, qui eam in Calydone erexerat. Sunt qui appellatam malint, quod ipsius deae ira aduersus Ceneum singulis annis ἐλαφροτέρα fieret, id est leuior et facilior. Dum Laphriae Patrenses sacra facerent in pyra, quae circa aram structa erat, uarias feras et aues iniciebant. Fuit et Laphria Mineruae epitheton, ut apud Lycophronem scribit Isaacius. Porro quidam non a Laphrio denominatam tradunt, sed per syncopen quasi λαφυρίαν, quod ut haec, id est Minerua ex bello spolia, ita Diana ferat capita, et ferarum spolia. Legimus et Misian Dianam apud Pausaniam et eius sacellum fuisse in Laconicis. Alibi tamen et Hieriam uocatam ait: nam apud Orestasium, templum hoc nomine habuisse tradit. Ephesia Diana ab urbe cognominata. Ephesiae Dianae templum scribit Pausanias in Achaicis stuxerunt Croesus, homo indigena, et Ephesus, Istri fluminis filius: a quo et urbs et templum nomen obtinuit. alii tamen Amazonas struxisse tradunt, ut Pindarus et Dionysius Afer, et Strabo, aliique. Theophilus autem cum de Epheso agit, primum quidem ab Epheso quodam dictam ait, ibi qui cauponam exercebat, id est καπηλεύοντος. Tum subdit: uel dicta ab Epheso Lydes Amazonis, quae prima Dianam uenerata est, et Ephesiam cognominauit. aliqui dicunt, cum Theseus et Hercules propter Hippolytae baltheum depugnarent, usque in Lydiam eas insecuti sunt, ad templum Dianae, quam δεὸν ἐφεῖναι αὐταῖς τὴν σωτηρίαν, a qua re est
Ephesus uocata, et dea ipsa Ephesia. Sed haec fabulosa: et his si plura cupis, lege Eustathii commentaria in Dionysium, ubi de trunco seu stipite ulmi agit: et Callimachi hymnum in Dianam, ubi Amazones templum struxere. nunc ad historiam ueniam. Teplum Ephesiae Dianae Amazones [p.507] primum incendisse, scriptum inuenimus. Syluio Posthumo regnante. rursus uero incensum, quo tempore Socrates uenenum ebibit. hoc Baptista Leo libro septimo. Plinius uero ait, Dianae templum CC et XX annis factum a tota Asia. totius templi longitudo fuit pedum CCCCXXV, latitudo, CCXX. columnae, CXXVII a singulis regibus factae, LX pedum. ex iis XXXVI caelatae, una a Scopa, operi praefuit Ctesiphon. Herostratus templum id incendit, ut ob aliquod saltem facinus nominaretur. id cum ea nocte fieri contigisset, qua Olympias Alexandrum peperit, graecae adulationi locum fecit ut diceret, desertum a dea templum, ut parturienti assisteret Olympiadi, et Magnus nasceretur Alexander. Strabo libro quartodecimo: Dianae Ephesiae templum, ait, primus Archiphron mire fabricatus est, postea maius fecit illo. sed cum Herostratus quidam id incendio consumpsisset, aliud praestantius construxerunt, mulierum ornamentis, et multis opibus ad id collatis, refectisque prioribus columnis, quarum rerum testimonio sunt decreta tunc facta, quae Artemidorus dixit Timaeum Taurominitanum historicum ignorasse. et paulo post subiungit, ab eodem Timaeum proditum, Dinocratem architectum templum consummasse, eum qui Alexandriam est in Aegypto architectatus. Tectum, inquit Plinius, Ephesiae Dianae scanditur uite una Cypria, quoniam ibi ad praecipuam altitudinem exeunt. Arrianus in primo historiae Alexandri beneficia commemorat in Dianae Ephesiae honorem collata. De hoc Dianae Ephesiae etiam templo, Lucas in Apostolicis actionibus multa: unde D. Paulo a Demetrio negotium factitatum. quo loco Lucas et Theophylactus in prologo epistolae Pauli ad Ephesios νεωκόρον Dianam Ephesi dixerunt, hoc est aedituam, et ut Latinus interpres exponit, cultricem. Porro in dianae Ephesiae annuo festo iuuenes primo flore aetatis, et uirgines cultu nobili, ad templum cum pompa procedere solebant, festumque diem agere, et sponsalia mutuo inire. Sedenim ut Hesychius notat, Ephesii Elusian Dianam uocabant.
Caryatis Diana, sic cognominata, ut Pausanias scribit in Laconicis, a loco Dianae et Nympharum sacro. Caryatidis uero Dianae simulachrum sub diuo fuit, quo in loco annuas choreas Lacaenae uirgines agebant. Loci meminit Theopompus et Stephanus. Hesychius uero et loci, et celebritatis, et templi: Dianae uero Caryatidis, et celebritatis, Diomedes grammaticus et Probus meminere. itemque Theocriti commentatores, ubi agunt de Bucolici carminis inuentione: Quo tempore, tradunt, Xerxes in Graeciam aduentaret, omnes deserta Laconia, metu barbarorum perterriti, in diuersas partes fugere: et cum uirgines timore laterent, ex hoc euenisse, ut eo die qua solitus erat chorus uirginum Dianae Caryatidi hymnum canere, nemo ad solenne sacrum inueniretur. [p.508] tunc itaque pastores ex rure in urbem conuenerunt, et ne ritus sacrorum interrumperentur, pastorali carmine composito deae honorem celebrauerunt, unde etiam βουκολισµὸς dictus. haec illi ferme. Alia quae de huius carminis inuentione feruntur, et fortasse potiora, non nostrae rei propositae faciunt. Apud Caryum uel oppidum, ut quidam, uel χωρίον, id est regiunculam, Castor et Pollux saltationis genus inuenere, quo postea in Dianae honorem usae sunt Caryatides uirgines, unde et Graecis frequens uerbum καρυατίζειν. Lye Diana nuncupata a Siculis, ut amicus noster multae lectionis, scribit, quoniam ea dea Siculos lienis morbo laborantes liberauit. quare factum est, ut rustica turba theatrum ingressa, uictoriam caneret, quam Hiero de Syracusanis obtinuerat. haec ille, et plura. Diomedes et Probus hoc Dianae cognomentum non a liene deductum significant, sed potius (ut elicimus) a uerbo graeco λύω, soluo et libero. Diomedis uerba: Antequam Hiero Syracusas expugnaret, morbo Sicilia laborabat (uel, ut Probus ait, lue pecora interibant) uariis et assiduis ceremoniis Dianam placantes, finem malis inuenerunt, eandem Lyen cognominauerunt, quasi solutricem malorum, etc. Liuius libro quinto, V. Decadis Luam deam commemorat: nescio an eadem sit cum Diana. ita enim ille: Edito ludicro omnis generis, clypeisque aereis in naues impositis, caetera omnis generis arma cumulata in ingentem aceruum, precatus Martem, Mineruam, Luamque matrem, et caeteros deos, quibus spolia hostium dicare ius fasque est.
Taurica, Thoantea, uel Thoantis, Orestea, Fascelis, Aricina, et Nemorensis, cognomina sunt Dianae, quae simul enarranda mihi uidentur, quod ex eadem pene fabula desumpta uidentur: quae fabula licet a pluribus tradatur, ego hic ex Seruii Grammatici secundo et sexto Aeneidos commentario sub compendio recitabo. Cum graeci, inquit, in Aulidem uenissent, Agamemnon Dianae ceruum occidit ignarus. unde irata dea, flatus uentorum remouit. quamobrem cum nec nauigare possent, et pestilentia laborarent, oracula consulta dixerunt, Agamemnoni sanguine Dianam esse placandam. Ergo cum ab Vlysse per nuptiarum simulationem adducta Iphigenia in eo esset ut immolaretur, numinis miseratione sublata est, cerua supposita: et translata ad Tauricam regionem, regi Thoanti tradita, sacerdosque facta Dianae: cum secundum statutam consuetudinem humano sanguine numen placaret, agnouit fratrem Oresten: qui accepto oraculo, carendi furoris causa cum amico Pylade Colchos petierat. et cum is occiso Thoante simulachrum sustulisset, absconditum fasce lignorum, unde et Fascelis dicitur, (non tantum a face, cum qua pingitur, propter quod et Lucifera Diana, et φωσφόρος, et σελασφόρος dicitur) Ariciam detulit. Sed cum postea Romanis sacrorum crudelitas displiceret, quanquam serui immolarentur, [p.509] ad Laconas est Diana translata, ubi sacrificii consuetudo adolescentulorum uerberibus seruabatur, qui uocabantur βωµονίκαι: quia aris superpositi contendebant, qui plura possent uerbera sustinere. Licet nonnihil aliter in tragoedia Iphigeniae in Tauris Euripides fabulam recitet. non enim occisum Thoantem ait, sed a Minerua monitum, ut impune cum simulachro Oresten et Iphigeniam in Atticam abire permitteret. At uero in sexto Seruius, de ramo aureo agens: Licet (inquit) qui de sacris Proserpinae scripsisse dicuntur, quiddam esse mysticum affirment, publica tamen opinio hoc habet: Orestes post occisum regem Thoantem in regione Taurica, cum sorore Iphigenia fugit, et Dianae simulachrum inde sublatum haud longe ab Aricia collocauit. in huius templo post mutatum ritum sacrificiorum, fuit arbor quaedam, de qua infringi ramum non licebat. dabatur autem fugitiuis potestas, ut si quis ex ea arbore ramum infringere potuisset, cum fugitiuo eius templi sacerdote monomachia pugnaret. nam fugitiuus illic erat sacerdos, ad
pristinae imaginem fugae. dimicandi autem dabatur facultas, quasi ad pristini sacrificii reparationem. haec Seruius. Sed nos iam seorsum haec ipsa cognomina interpretemur. Taurica igitur Diana ideo uocata, ut ex his quae hic, et in Tauropolo scripsimus, uidisti, et praeterea ex Diodoro Siculo. Scribit Ammianus Marcellinus in historia a Tauricis populis Dianam nuncupari Arsilachen, seu Orsilachen. Thoantias autem, et Thoantea, a rege ab Oreste interfecto dicta. Silius, Mille Thoanteae sedes Fascellina diuae. Ouidius item, Quique Thoanteae Taurica sacra deae. Valerius Flaccus in octauo, Illa Thoanteae transit deflexa Dianae. Orestea uero uocata ab Oreste. Ouidius: Sacraque Oresteae gemitu questuque Dianae. Idem, Cultaque Oresteae Taurica terra deae. Fascelis, et interdum Facelis Diana uocata fuit, ut ex Seruio diximus: et Facelina quoque, ut Probus ait. Appellata uero uel a fasce, uel a face. uel ἀπὸ τοῦ φακελοῦ, id est a lignorum onere ac fasce: atque ideo nunc prima producta, nunc correpta enunciatur, ut ex his quae subdam uersibus, facile cognoscere datur. Silius: Mille Thoanteae sedes Fascellina diuae. quanquam Silii hoc carmen quidam sic interpolant, Sedes Facelina Dianae, propter illud ex Lucilii ex tertio Satyrarum, Et saepe quod ante Optasti, freta Messanae et Rhegyna uidebis Moenia, tum Liparas Facelinae templa Dianae. quod ideo dictum uidetur, non tantum propter id quod paulo ante ex Seruio recitauimus, quod Orestes apud Ariciam Dianae simulachrum collocauit: sed ob id, quod Varro libro Diuinarum, et Cato de Originibus tradunt, [p.510] quod Orestes a nece matris dicitur purgatus apud Rhegium, quod a Taurica (ut puto) Taurocinum dictum est: et Rheginos, Taurocinos uocauit Cato in tertio de Originibus. nam eo (ut Probus etiam scribit) Orestem cum Iphigenia atque Pylade dicunt materna nece expiatum uenisse: et diutius ibi uisum esse ex arbore suspensum ensem, quem abiens Orestes reliquisse dicitur: cuius ensis et Cato et Varro meminerunt. Scribit etiam Donatus, quo tempore Orestes e Scythia cum Pylade fuerat reuersus, surrepto numinis simulachro, et lato in fasce lignorum, Fascelidem Dianam nuncupatam esse. atque
adhuc de Fascelide, de qua et Hyginus in Astronomico poetico. Nunc de Aricina et Nemorensi Diana agamus. sic igitur culta et nuncupata a nemore Aricino, non multum a Roma distante. Suetonius Tranquillus in Caligula: Nemorensi regi, quod multis iam annis potiretur sacerdotio, ualidiorem aduersarium subornauit. Quod ideo ab ipso dictum est, quod ut Strabo ait, qui ibi primus hostiam mactabat sacerdos, rex appellabatur: serui de honore certabant fugutiui: singulisque annis ei qui renuerat sacerdotium, certandum erat cum aliis, uictor succedebat, et hi appellabantur reges Nemorenses. Strabo, καθίστατος γὰρ ἱερεὺς ὁ γεννηθεὶς αὐτόχειρ τοῦ ἐρωµένου, πρότερον δραπέτης ἀνὴρ. ξιφήρης οὖν ἐστὶν, ἀεὶ περισκοπῶν τὰσ ἐνιθέσεις ἕτοιµος ἀµήνεσθαι: Qui enim uictimae mactator prius extiterit, sacerdos instituitur, fugutiuus quidam uir gladium tenens, et insultus semper circumspectans, ad tutandum strenue est paratus. Pausanias quoque in secundo eadem pene ait, ubi de Aesculapio agit, qui Hippolytum uitae restituit. ait enim, ipsum post uitam restitutam in Italiam uenisse, Aricinisque imperasse, et ibi nemus Dianae consecrasse, ubi etiam Pausaniae tempore singularia fiebant certamina, et uictor sacerdotium obtinebat: certamen libero nulli proponebatur, sed seruis tantum fugitiuis. haec ferme Pausanias. Hinc igitur in Fastis, regnum hoc sacerdotium uocat Ouidius. et in Arte: Ecce suburbanae templum nemorale Dianae, Partaque per gladios regna nocente manu. I tem Martialis in IX. Qua Triuiae nemorosa petit dum regna uiator. Valerius Flaccus: Solique immittis Aricia regi. Silius: Quique immite nemus Triuiae. Lucanus in tertio: Qua sublime nemus, Scythicae qua regna Dianae. Idem in sexto, Parua Mycenaeae quantum sacrata Dianae Distat ab excelsa nemoralis Aricia Roma. Dicta autem Mycenaea Diana, a Mycene graeca urbe, ex qua Iphigenia illa mactanda, eius facta fuerat sacerdos, et cum fratre eius simulachrum asportauerat. Scythica etiam dicta, propterea quod Tauri populi [p.511] in Scythia fuerant, unde est ablata. sic post
Lucanum, Solinus: Ariciae Orestes oraculo monitus, simulachrum Scythicae Dianae de Taurica extulerat, quod priusquam Argos peteret, consecrauit. Sane cum sacrum nemoralis Dianae instaret, id est, Idus Sextiles, ab urbe facibus accensis in nemus Aricinum discurrebatur. Propertius in secundo: Cum uidet accensis deuotam currere tedis In nemus, et Triuiae lumina ferre deae. Ouidius in Fastis, Saepe potens uoti frontem redimita coronis Foemina, lucentes portat ab urbe faces: De Diana loquens Aricina. Papinius in Syluis: Iamque dies aderat, profugis cum regibus altum Fumat Aricinae Triuiae nemus, et face multa Conscius Hippolytae splendet lacus. Porro et Nemidis etiam Dianae templum fuit in Graecia, ut in octauo scribit Strabo. Iphigeniam Dianam cognominatam lego a Diodoro, Hesychio, et Pausania in secundo: quam ut eandem esse crederem cum Tauropolo Diana, fabulae quae diuersae traduntur, faciunt. Herodotus quippe in quarto, de Tauris populis agens, et eorum moribus: Ita uirgini, inquit, naufragos immolant, et quoscunque Graecos illuc delatos, hoc modo. postquam preces peregerint, hominis caput claua feriunt, truncum corpus proturbant e rupe, ut fertur. Est enim in praerupta rupe templum positum. caput cruci affigi quidam, truncum sepeliri humo, tradunt. Daemonem, cui immolant, aiunt Iphigeniam Agamemnonis. haec quidem ferme Herodotus. Sed ut rem prosequamur: Iphigenia, ut Phoedimus ait, Dianae miseratione in ursam conuersa fuit, cum in Aulide mactanda esset: uel in taurum, ut Nicander scribit. Sunt qui in anum, uel in ceruam. Lycophronis uero interpres Isaacius, rem hanc ita prodit: Cum, inquit, Iphigenia ad aras mactanda staret, ursa, uel cerua, uel anus, uel taurus per medias cucurrit Graecorum copias. qua re uisa, uates sic iussit, quodcunque illud fuerat, mactandum esse: Iphigenia autem quae mactanda fuerat, in Scythiam delata, ubi Dianae templum erat, et urbs, in qua Graeci immolabantur, qui forte illuc peruenissent. quod tandiu obseruatum est, donec Orestes cum Iphigenia surrepto Dianae simulachro, quod e coelo cecidisse credebant, in Atticam deuenere, ubi ab Oreste,
Palladis iussu et Iphigeniae, templum Tauropoli Dianae cognominatae constructum fuit. Haec ferme Isaacius. Fabulam quoque Euripides in tragoedia Iphigeniae in tauris copiose exequitur. Tauropoliae Dianae meminit et Diodorus libro V. [p.512] Idem et Tauropolia sacrificia Dianae et Martis apud Amazonas uocari scribit. Strabo quoque libro quartodecimo, ait in Icaria insula templum Dianae fuisse, quod Tauropolium a dea diceretur, id quod in XVI repetit: ubi fuit et oraculum. T. Liuius libro quarto V. Decadis, Amphipolim cum iam fama pugnae peruenisset, concursusque matronarum in templum Dianae, quam Tauropolon uocant, ad opem exposcendam fieret, etc. ταυροπολία, ait Hesychius esse, quae in celebritatem Dianae deferuntur. Phauorinus uero, Tauropolon (inquit) Dianam dixerunt, quoniam ut taurus περίεισι omnia: uel quod taurum Neptunus immiserit Hippolyto, furente oestro per omnem fere terram: uel quod Iphigenia e Scythia fugiens, in Attica simulachrum Dianae constituerit, et tauropolon Dianam appellauit. Dionysius Afer in situ Orbis, non a gente tantum, sed a tauro, Tauropolon Dianam denominatam ait: quia, ut Eustathius, ea regio armentis abundet, quibus praesit dea: seu quia Diana Luna credatur. quare et Tauropus dicta est, quod sit ut taurus aspectu. Sane Hesychius non modo Tauropolam Dianam, sed et Mineruam uocat. ταυρῶ quoque idem, in Tauris regione Dianam nuncupatam fuisse ait. Sed et Taurica dea, et Taurica sacra, ab eadem regione appellantur, ut paulo post dicemus. Munichia Diana Athenis culta, ut Pausanias in Attica ostendit. meminit eius Callimachus in hymno, ubi interpres Scholiastes, Munichiam ait partem portus Pirei esse, ποτνία µουνιχίη λιµνευοσκόπη χαῖρε. Munichia o custos portus salue ueneranda. De Munichio uero loco maritimo plura Strabo. meminit et Demosthenes pro Ctesiphonte. Hellanicus uero in secundo Atthidos, Munichiam ait appellatam esse a Munichio rege, Pentaclei filio, qui et Dianae Munichiae templum erexit, in quo cum Athenienses ursam Dianae sacram interfecissent, fames facta est: qua tum demum eos liberatum iri praedixit oraculum, cum eorum quispiam deae filiam sacrificasset. id quod Embarus ea conditione pollicitus est, si sacerdotium in sua familia perpetuo
permansisset, et gentilitium fieret. quod cum annuissent, exornatam filiam immolauit: qua ex re factum in eos est prouerbium, qui insani et uecordes sunt, ἔµβαρος εἰµὶ, id est, Embarus sum. plura in prouerbiis Erasmus. Ab hoc facto, scribit Arpocration, mos inoleuit, ut inde uirgines Dianae Munichiae et Brauroniae consecrarentur ante nuptias, quae puellae ἄρκτοι, id est ursae ab eis uocarentur: a quibus et uerbum quoque deductum ἀρκτεύσαι, quo uerbo usus est Lysias et Euripides. ἀρκτεύσαι autem δεκατεύειν, id est decimare significat. Alii historiam aliter recitant. Puellas enim [p.513] tradunt ornatas ueste crocata, nec decimo anno grandiores, nec quinto minores, immolari solere. nam cum aliquando ursam cicurem in Attica, quae cum hominibus uersabatur, fratres quidam interemissent, quod sororem suam petulantius colludentem ineremisset, Dianae ira pestilentia in Attica grassari coepit. unde oraculum consultum, responsumque est redditum, tum pestilentiam desituram, si uirgines aliquas mactarent pro ursa. indeque factum uerbum quod diximus ἀρκτεύειν. Pollux uero libro quinto, ἀρκτεύεσθαι, ait, τὰς παρθένους ἔλεγεν ὁ δῆµος ἀττικὸς: decimari uero uirgines dicebat populus Atticus. quem locum parum expressit, qui Pollucem nisus est latinae consuetudini tradere. A Munichia et Munichion mensis Atheniensium dicitur, in quo Munichia celebritas agebatur, ut in nostro scripsimus de Annis et mensibus, etc. Huius praeterea historiae et mensis meminit Sophistes Libanius in ea declamatione, qua Dianam laudat: quam est operaeprecium legere, quoties de Diana historiam amplius nosse uolueris. multa enim in ea narrat parum protrita latinis. Alphaea Diana, culta et nominata ab Eleis, ut docet Pausanias. Aiunt enim, Alphaeum Dianae amore captum, eam precibus ad nuptias deflectere nequiuisse. quare ad insidias conuersus, noctu ei uim inferre tentauit, una cum nymphis eius comitibus. quas insidias Diana cum sensisset, luto sibi ac Nymphis faciem illeuit. ingressus Alphaeus, quaenam Diana esset, minime discernere potuit: quare illusus, abcessit. hinc Letrinaei Dianam Alphaeam nominarunt: quam aliqui Alpheniam dixere: bene, an male, non statuo. Elaei uero Elaphiaeam dixerunt, uel a ceruis, ut Pausanias existimat: uel ab indigena muliere, quam ferunt Dianae fuisse nutricem.
ἐλαφιβόλος etiam Diana nuncupabatur, ab ictu ceruorum, et nece: sicuti et a caeteris feris, quae ab ipsa in uenatione occiderentur, θηροκτόνος appellata fuit. Dicebatur et Elaphibolia, quo nomine culta est a Phocensibus. de qua haec legitur historia, quod cum Phocenses a Thessalis obsiderentur, suasu Daiphanti principis pyram construxere, ut si quid durius accidisset, bona in eo omnia imponerent una cum mulieribus, id unanimiter comprobantibus. qua pyra constructa, in hostes exiuere, et uictoriam obtinentes, anniuersarium Elaphiboliae Dianae Phocenses instituerunt, ut Pausanias pluribus recitat. hinc factum prouerbium, φοκέων ἀπόνοια, id est Phocensium desperatio, de his qui magno animo ardua et supra uires aggrediuntur. historiae praeterea Plutarchus et Stephanus meminere. Sane Alphaea Diana ἀλφειώη etiam dicitur, ut apud Pindarum notant interpretes in Pythiis: quo loco ποταµίαν ἀρτέµιδα, id est fluuialem Dianam Pindarus uocauit, ob eandem causam. Alpheae et Elaphiae meminit et Strabo libro VIII. quo tamen loco [p.514] Alpheonia uertit latinus interpres, cuius lucum ait ad ostium Alphei fuisse, et templum, et quae in eo picturae. Cnagiam Dianam coluere Lacedaemonii, a Spartano Cnagio cognominatam, qui in bello apud Aphidnas gesto captus a Castore et Polluce, et Cretensibus uenditus, cum Dianae simulachro in patriam aufugit: unde nomen dea sortita est. Pausanias in Laconicis: tametsi aliam ipse historiam libentius sequatur, quae nihil ad rem nostram. Triclaria Diana in Achaia culta, in cuius festo peruigilium celebrabatur quotannis, in eoque hominum fiebat immolatio, quae inde sumpsit initium. nam cum in eius templo Menippus et Cometho nimia uicti cupidine coiuissent, irata dea id piaculum exegit. Longa est apud Pausaniam in Achaicis historia. De Triglantina in Hecate egimus. Pitho Diana cognominata est etiam, quod cum Picus meus apud Hermolaum libro XXXIIII. Naturalis historiae legisset, qui id tantum innuit, ipse quid afferret amplius non habuit. ego in Corinthiacis, hoc est libro secundo Pausaniae comperi, cuius haec sunt uerba a me exposita: Sacellum, inquit, Dianae cognomine πειθοῦς, Hypermestra constituit, cum patrem in iudicio uicisset, quod iudicium Lyncei causa effugit. de Pitho uero, id est Suada dea, quae suadendi dea est, plura collegit
Politianus, et ego nonnulla in Poetices historia, et in hoc etiam ubi de singularibus deis egi. Icaria Diana in insula Icaro colebatur, ubi deae celebre templum fuit. Scatebat uero capreis et leporibus praepinguibus haec insula, quas feras qui capere et uenari cuperet, impetrata a sacerdotibus uenia, uenatores quotquot uellent ex iis capiebant: si ueniam non impetrassent, uacui a uenatione, et inanes redire dicebantur, atque ut audaciores mulctabantur. Didyma Diana a Pindaro cognominata in Pythiis, illo carmine, πάρθενος χειρὶ διδύµα: quod et commentatores obseruant. Didyma uero, ut reor, quia cum Apolline ex Latona genita. δίδυµοι enim gemini dicuntur, ut nosti. παιδοτρόφος, hoc est puerorum nutrix Diana appellata est, ut Diodorus notat: quod ad eam infantium ac ciborum, quos ea aetas postulat, officium pertinere putarent antiqui: qua, inquit, ex causa παιδοτρόφος uocabatur. cuius deae templum apud Coronem fuit, ut in Messeniis scripsit Pausanias. Pellenea Diana cognominata a Pellene urbe notissima. de hac in Arati uita scribit Plutarchus eius simulachrum per alia tempora intactum mansisse: et cum a sacerdote motum de loco afferretur, aspectum ita constringere consueuisse, ut a nullo contra aspici posset, sed ab eo oculos cuncti auerterent: nec hominibus modo uisum horrori esset, sed [p.515] propinquas quoque arbores, cum portabatur, infoecundas redderet, et immaturos foetus excuteret. quod cum Arati tempore sacerdos extra tulisset, et ad Aetolos conuertisset, sic omnes consternauit, ut ne mente quidem consisterent. Fuit et in Attica Pallenidis Mineruae fanum, ut in primo Herodotus scribit, cum de Pisistrati reditu agit. Hemeresia Diana appellata fuit, quoniam apud Clitorios Melampus quibusdam sacris et expiationibus Proetidas in Dianae templo insania ac furore sanauit: id quod pluribus in secundo de Poetarum historia sumus executi. Diana autem ideo cognominata, a mansuetudine, quam ἡµερησίαν Clitorii ipsi nuncupant. Historia in Arcadicis a Pausania exponitur. πολυθύσανος Diana etiam uocata, et ut quidam etiam putant Proserpina, quae et ita in sacris inuocabantur, πολυθύσανη ἄρτεµι, πολυθύσανη κοῦρα. tametsi quidam hoc loco κοῦραν non Proserpinam, sed simpliciter puellam interpretantur, de Diana. Sic autem
nuncupata a fimbriis, quibus uteretur: uel quod multis ex locis audiretur, ut uenatrix: uel quod multo canum latratu frequentaretur, uel a multis sacrificiis: auctor Hesychius. εὐκλεία, Euclea Diana Thebis culta, cui et templum positum, ubi simulachrum fuit a Scopa factum, ut in Boeoticis scribit Pausanias. quo loco sepultas ait Androclian et Alcidan, Antipoeni filias, cuius et historiam enarrat. Ante huius deae aedem leonem ex marmore factum, positum fuisse ferunt. Miratus sum Domitium in Attica, quam ex Pausania in latinum conuertit, quid eo loco sibi uellet: Longe posterius templum, inquit, εὐκλείας ἀνάθηµα: ipse de suo addidit, quam Romani Iustam appellant, etc. alii latine Celebrem interpretati sunt. Eucleae meminit et Sophocles. eiusdem Eucleae apud Boeotios et Locros ara et statua in foro dicata fuit. haec in primis Diana credita: ab aliis Herculis et Myrtus filia. quae cum uirgo interiisset, meruit ut ei nubentes, priusquam conuenirent, rem sacram facerent, ut in Aristide pluribus scribit Plutarchus. Callistes Dianae aedes fuit in summo tumulo, ubi sepulta fuit Callisto. unde factum est deae cognomen, ut est apud Pausaniam in Arcadicis. Auentina Diana cognominata, quod in Auentino monte Romae in primis coleretur. quae et Auentinensis etiam a Valerio Maximo appellata est, cum ait: Quisquis Auentinensi Dianae immolasset, etc. nam Servio Tullio regnante, a Latinis templum ibi conditum fuit, teste Liuio. Sextus Pompeius, Seruorum, inquit, dies festus existimatus Idib. Aug. quod eo die Servius Tullius natus serua, aedem Dianae dicauerit in Auentino: cuius tutelae sunt cerui, a quorum celeritate fugitiuos uocent Ceruos. Dionysius tamen Alicarnasseus uidetur Ancum Martium huius templi auctorem facere. de Anco enim inter caetera ita: Post quae Rex [p.516] pecuniis quas contulerant urbes eae omnes, extruxit Dianae fanum in maximo Romae collium Auentino collocatum, legesque in base aerea conscripsit. Decipiuntur, qui Ouidii illud interpretantur de Diana, quod est: Luna regit menses, huius quoque tempora mensis Finit, Auentino Luna colenda iugo. Nam diuersum hoc fuit a Diana Auentina, ubi nunc est aedes Sanctae Sabinae. Liuius autem de aede Lunae: Atrox, inquit, cum
uento tempestas forem ex aede Lunae, qua in Auentino est, raptam tulit. in summo enim dorso Auentini Lunae aedes fuit. In uestibulo huius templi ex uetusto ritu boum cornua affigebantur, cum in caeteris Dianae templis ceruorum cornua. Causam Plutarchus in quaestionibus Romanis quaerit, et recitat: Ferunt, inquit, in Sabinis Antroni Coratio bouem insigni specie ac magnitudine natam fuisse. a uate deinde quodam monitum, si quis eam bouem in Auentino Dianae immolasset, factum iri eius qui rem diuinam fecisset ciuitatem totius Italiae imperio potituram. hominem re credita, ut bouem immolaret, statim Romam uenisse. seruum interim Seruio regi clam rem omnem indicasse. illum e uestigio Cornelio sacerdoti imperasse, ut Antroni, antequam is rem diuinam faceret, in Tiberi se ablueret, rite praeciperet: (sic enim eos qui litare uellent, facere consuesse:) Antronem cupide profectum lauisse, Seruium interim occupasse, ac Dianae bouem immolasse, et cornua templo affixisse. hoc Iuba monumentis mandauit, et Varro: nisi, quod Antronis nomen Varro non prodidit: nec a Cornelio sacerdote, sed ab aedituo deceptum fuisse Sabinum dicit. Auentinae Dianae et Propertius in quarto meminit: Phyllis Auentinae quaedam est uicina Dianae. Martialis, Laudat Auentinae uicinus sura Dianae. Astratea Diana sacellum habuit in agro urbis Pyrrhichi, ideoque ibi positum, quod inde Amazones contra Graecos praeliantes ulterius non processerunt, ut et uox indicat. Eodem etiam loco Amazonius Apollo cultus: auctor Pausanias. Issoria Diana Teuthrane et culta et dicta, urbe Laconica, a Teuthrante condita: Pausanias ubi Dianae Issoriae et Aeginaeae templa fuere. Issoria, inquit Hesychius, Diana, et celebritas et locus in Sparta. meminit et Stephanus in ἴσσωρ. Anysidora uero, alibi dicta. φιλοµείραξ, hoc est, adolescentum amatrix Diana cognominata, cuius sacellum fuit, ut scribit Pausanias, in uia Siope euntibus ex gymnasio ad balnea, apud Elienses. Cordaces Dianae templum distabat, ut est apud Pausaniam, per stadium a sepulchro procorum Hippodamiae. sic autem uocata fuit, a saltationis genere, quod Pelopis socii prope deam ibi existentem duxere, ἐπινίκια [p.517]
canentes, hoc est, uictoriae carmina. Quod autem saltationis genus esset κόρδαξ, probe, ut puto, docuimus in primo de Historia poetarum, itemque quae essent Epinicia. Pyronia Diana dicta, cuius templum fuit in Arcadiae monte Crathide: unde ad Lernaea sacra antiquis temporibus ignem sumere solebant. a quo igne, ut reor, dea ipsa Pyronia nuncupata est. Cedreatis Diana, ab Orchomeniis ideo sic uocata fuit, ut Pausanias auctor est, quod eius simulachrum in ingenti esset cedro erectum. Considerandum uero, apud Hesychium in uocabulo κάλαβις, an legendum sit κεδρεατίδος, an δρεατίδος ἀρτέµιδος. Heurippa a Pheneatis in Arcadia Diana cognominata, ut Pausanias scribit: cui templum ab Vlysse positum fuisse existimant, quod uidelicet amissos equos in eo loco inuenisset, qua ex re et cognomen factum, παρὰ τὸ εὕρειν τὰς ἵππους. Nuncupata enim εὐπορία a Rhodiis, ut notat Hesychius, quasi boni transitus. Hymnia Diana ab ὕµνοις, id est laudibus appellata: cuius templum fuit in Orchomeniorum regione, parte laeua montium Achisiorum. uide historiam apud Pausaniam in Arcadicis ubi et cultum, et sacerdotum ritum plane perscribit. Aethiopia Diana cognominata, teste Stephano, qui et eius uarias opiniones recenset. Quidam enim sic appellatam putant a regiuncula quadam Lydiae αἰθιόποον nomine, ubi coleretur. alii, quod cum apud Aithiopas uersaretur, eam Apollo abduxerit. nonnulli παρὰ τὸ αἴθειν, ab ardore uidelicet, quod Luna sit, ut Callimachus ait. quidam, quod ea Hecate sit, quae facibus uti putabatur, ut Eratosthenes prodidit. Persia, quae et Persea, seu Persica Diana nuncupata, de qua sic Diodorus: Colitur, inquit, et a Persis plurimum Diana, cui mysteria instituerunt Barbari: quae, ut ait, ad suum usque tempus Persea dicebantur. Sedenim dea haec trans Euphraten colebatur summa religione et cultu, cui sacrae pascebantur boues, nullo custode. Erant uero tantummodo signo deae notatae, hoc est face uel lampade. harum unius miraculum Plutarchus in Lucullo perscribit, quae illi sacrificanti obtulit. Legimus, quod in Castabalis Persicae Dianae fanum fuit tantae religionis, quod ibi dicatae uirgines (si credere dignum est) super prunas nudis pedibus
ambularent, nullo nocumento. id quod tamen daemonum illusione ad montem Soractis Hirpinae quaedam familiae ad Feroniae templum contigisse solitum, tradunt auctores: Plinius, Solinus, Seruius, alii. Pausanias miraculum hoc a se uisum tradit. Deam uero ait Lydis celebratissimam, Persicam fuisse, cuius celeberrima templa fuisse praecipue in Hierocaesarea et Hypepis, in quibus sacella cum ara, cum quodam cinere haud sueto: ubi cum res diuina [p.518] fiebat, sacerdos cum lignis ingrediebatur, quae arae supponebat, et capiti Tiaram, et manu librum tenens, legebat barbaras quasdam suas precationes. Phyllida Dianam Callixenus apud Athenaeum appellare uidetur: sed quamobrem, non sane compertum habeo. Sunt qui a foliis arborum, quod ea dea, hoc est Luna, etiam potestatem habeat eorum propter humorem. Cum ego nihil ab antiquis didicerim, quisque quam uelit sibi rationem uel afferat, uel confingat. Corythallian etiam Dianam apud Athenaeum in quarto appellatam inuenio: ad cuius templum pueri mares a nutricibus deferebantur. quidam sic appellatam arbitrantur, quod κόρους pueros dictos uidemus. sunt qui κορυθάλλην laurum nuncupent. Amphipyron quoque cognominari uidemus Dianam a Sophocle in Trachiniis, ea uidelicet causa, quod utraque manu facem praeferret. eadem et Hecate existimatur. ἰοχέαιρα, hoc est, sagittis gaudens Diana, a Graecis cognominata est, uel quod dea bellica sit: unde et Polemarchi Atheniensium, qui principes erant belli, sacris Dianae et Martis Enyalii praeerant: unde armigeram ab Ouidio nuncupatam existimarim in Metamorphoseis propter arma uenationis. uel quod uenationibus dea gauderet: quare et Venationum praesidem ueteres putabant. id quod ex eius plerisque cognominibus Phurnutus libro de Deorum natura ostendit. Hoc uero ἰοχεαίρας epitheto, Orpheum et Homerum secuti plerique alii poetae usi sunt. κυνηγέτην, id est Venatricem: et θηροκτόνον, id est Fericidam: et ἐλαφηβόλον, id est Ceruicidam: et ὀρεσίφοιτιν, id est monticolam Dianam nuncupatam ait Phurnutus. Suidas etiam, et ἐλλόφονον dictam ait, quod scilicet ceruos uenari crederetur, quos Graeci ἔλλους καὶ ἐλαίφους nunncupant. Theophilus Elaphebolon, a ceruorum
insectatione dictam putat. Meminit Orpheus in hymnis. eadem ratione et Elephia nominatur, cuius et Strabo meminit libro octauo. De Elaphibolia iam actum est. Hesychius etiam a feris caedendis, Dianam cognominatam scribit θηροφόνον καὶ θηροκτόνον. Dianae praeterea canes sacri fuere, quod Phurnutus ait. Lycaea Diana, est a lupis cognominata, a Troezeniis, cuius aedes ab Hippolyto posita narratur, quod inde lupos depulerit: auctor Pausanias. Pergea Diana uocata est, ab oppido Pamphyliae Perga, de qua sic Mela Pomponius: Inter eos, inquit, Perga est oppidum: et Dianae, quam ab oppido Pergaeam uocant, templum. meminit et Strabo libro XIIII. Hanc eandem Stephanus Pergasiam uocat.[p.519] Elymaitis Diana, sic nuncupata, teste Porphyrio, et Hieronymo, quod Elymais regio esset ultima Persarum ad orientem, ubi templum fuit ditissimum Dianae Elymaitidis: quod cum Antiochus Epiphanes spoliare conatus fuisset, a templi custodibus, et uicinis circum gentibus oppressus traditur, panicisque quibusdam terroribus in amentiam uersus, demum morbo interiit. et hoc ei accidisse commemorant Polybius et Diodorus, quod templum uiolare ac diripere conatus sit. Strabo quidem apud Elymaeos Palladis ac Dianae templum commemorat, quod Azara diceretur, ex quo decem milia talentorum ablata sint. hanc uero historiam recitat Appianus in Syriaco: et non Dianae, sed Veneris templum Elymaeae prodidit. ait enim, missum Popilium cum literis, ut nunciaret Antiocho, ne pugnaret in Ptolemaeos: Antiochum deliberandi tempus poposcisse. Popilium, uirga circulum duxisse, et dixisse: intra hunc delibera. Rex stupefactus, statim abitionem parauit, Venerisque Elymaeae templum spoliauit. tum demum ex ualetudine tabescens, mortem obiit, nouem annorum filium relinquens. Amarynthis Diana, quam et Amarysiam uocari putamus, de qua Pausanias in Attica: Athmonenses, inquit, Dianam Amarysiam colunt. cuius causam cum perquirerem, nihil apud interpretes certi comperire potui. Ego uero, ait Pausanias, ita coniectura colligo: Amarynthus in Euboea est, ubi hanc Amarysiam colunt. nec minore pompa quam Euboei, eundem diem Athenienses celebrant: unde apud Athmonenses hoc nomen extitisse arbitror. haec ille. Porro et Stephanus
Amarynthum Euboeae insulam prodit, a uenatore Amaryntho nuncupatam: unde fiat gentile Amarynthium, et Amarysium. citatque Pausaniam. Vnde est Amarysia Diana, quae et a nostris aliquando Amarusia dicta est. Strabo uero libro nono, Amarynthum ait uicum fuisse apud Eretriam, unde Amarynthia Diana. Fuisse autem apud priscos Eretrienses celebres, colligit ex columnae uetustae testimonio, quam in Dianae Amarynthiae templo antiquitus illi erexerant, cuius etiam inscriptionem adscribit. Huius deae et T. Liuius libro quinto Decadis quartae ita meminit: Sacrum, inquit, anniuersarium eo forte tempore Eretriae Amarynthidis Dianae erat, quod non popularium modo, sed Carystiorum etiam coetu celebrabatur. Euphronius apud Phauorinum ait, quod in Amaryntho Colaenis Diana coleretur, de qua alibi plenius agemus. Porro et Cressa, et Cresica etiam cognominata cum ab aliis, tum Callimacho et Diodoro. Soluizona Diana, hoc est λυσιζώνη cognominata est, de hac Apollonii interpretes: Soluebant, aiunt, primum parientes zonas, et Dianae dicabant: unde ius etiam Athenis Soluizonae phanum fuisse proditum est. Eadem ratione et Ilithyia Lysizonos nuncupatur, teste Phurnuto. hinc Theocritus, [p.520] ἔνθα γὰρ εἰλειθύιαν ἐβώσατο λυσίζωνον: Hic ubi Lucinam uocitabat Lysizonam. in XVII. Edyllio Orpheus in hymno, λυσίζωνε, φίλοιστρε, κυνήγετε, λυσιµέριµνε. Legimus et graecum epigramma de zona soluta. et Catullus noster de eadem re nec semel meminit: ut, Quod zonam soluit diu ligatam. Latini Virginensem deam pari ratione uocauere, ut alibi docuimus. Sed et soluere pudorem legimus dici, propter uincula castitatis, ut Seruius docet in quarto Aeneidos in eo, Spemque dedit dubiae, soluitque pudorem. Quin et Homerus in Odysseae λ. λῦσε δέ οἱ ζώνην dixit, id est, Soluit autem ei zonam. Sane sunt qui zonam tum solui tradiderunt, cum primum nuptui puella traderetur: quo modo Homerus et Catullus. alii uero, cum primum puellae pariunt, id quod Apollonii interpretes: unde et Lysizonae Dianae templum apud Athenienses. Meminit et Lysizonae Dianae Hesychius. Sane et Latini ita tradunt, ut est apud Festum: Cingulo noua
nupta praecingebatur, quod uir in lecto soluebat, factum ex lana ouis: ut sicut illa in glomos sublata coniuncta inter se sit, sic uir suus secum cinctus uinctusque esset, etc. Meminit idem in Cynxia Iunone. Cnacalysia Diana a Caphyaris culta, cognominata uero a monte Caphyis propinquo, qui Cnacalos uocabatur: auctor Pausanias. Condyleatis Diana, appellata a Condyleo loco, qui non plus stadio distat a Caphyis, ut idem scribit Pausanias. Huius tamen postera aetas cognomen mutauit, et pro Condyleatide ἀπαγχοµένη uocitata est. nam pueri quidam pro templo ludentes, restem forte inuentam collo imaginis Dianae iniecere. Sed Dianam ferunt suspendisse iniicientes. id quod Caphyiatae intelligentes, pueros ipsos quasi sacrilegos lapidauere: tum post euenit, ut eorum uxores morbo quodam correptae abortirentur. Consultum super hac re oraculum, Pythia respondit, pueros sepeliendos, et quotannis eis sacra facienda. qua ex re ἀπαγχοµένη Diana, id est strangulans, pro Condyleatide est nuncupata. Sciaditis Diana a Scia uocitata, qui locus a Megalopoli XIII stadiis distabat: cuius templum Aristodemus tyrannus, ut docet Pausanias, condidisse dicebatur. Angitas etiam Dianae nomen, et fluuii non longe a Pangaeo decurrentis, ut Hesychius prodit. ἡγεµόνη ἄρτεµις: Hegemones Dianae, id est ducis fanum stadiis quatuor ab Acacesio urbe distabat, de qua in Mercurio Acacesio meminimus. nam Dianam Cereris, non Latonae filiam, Aeschylus fuisse ait, Aegyptios imitatus: ut et Pausanias refert. Porro haec de Hegemone Diana historia prodita est. Aristomelidas Orchomeniorum, [p.521] qui in Arcadia fuere, tyrannus, Tegeatidis uirginis a se uitiatae custodiam Chronio commisit: quae priusquam ad tyrannum reduceretur, prae metu ac pudore sibi manus intulit. Chronius per quietem a Diana excitatus, Aristomelidan occidit, et Tegeam aufugiens euasit, atque ea ex re ducis, id est ἡγεµόνης ἀρτέµιδος aedem consecrauit. Meminit ex Hegemones Dianae Hesychius, qui et Venerem hoc eodem nomine fuisse scribit. Sedenim apud Lacedaemonios fuisse legimus δρόµον, id est cursus locum, in quo, ait Pausanias, sua etiam tempestate adolescentes sese cursu exercere solebant. et a cursu discedentibus, Dianae ἡγεµάχης
appellatae templum fuit, quae scilicet ad pugnam deduceret. Limniatidis Dianae templum fuit apud Tegeates, ab ea urbe VII stadiis procul: decem uero ab eadem, Cnateidos Dianae fanum. Sane hoc nomen apud Cornelium Tacitum libro quarto ita legitur: Audite, inquit, dehinc Lacedaemoniorum et Messeniorum legationes, de iure templi Dianae Limenitidis, quod suis a maioribus, suaque in terra dicatum, Lacedaemonii firmabant annalium memoria, uatumque carminibus: sed Macedonis Philippi, cum quo bellassent, armis ademptum, ac post C. Caesaris et M. Antonii sententia redditum, contra Messenii ueterem inter Herculis posteros diuisionem Peloponnesi protulere: et caetera, quae sequuntur, mendosa, nec ideo ascripta. At uero Artemidorus libro secundo, ubi de deis agit, Dianam ait λιµνῆτιν dictam, et piscatoribus bene significare: a stagno uidelicet nuncupata. Porro et alicubi apud Pausaniam me legisse recordor, Limnaeam etiam Dianam appellatam: nunc locus non succurrit. Lycaotidis Dianae templum fuit in Lycoa urbe, et eius item deae aeneum simulachrum in monte ad meridiem, ut in Arcadicis Pausanias. Chitone Diana ab Atticae populo, uel potius a tunica appellata, quae graece χιτώνη dicitur. de hac Callimachus in ipsius deae hymno, πότνια πουλυµέλαθρε, πολύπτολι χαῖρε χιτώνη: id est, Vrbibus et domibus multis ueneranda Chitone, Salue. et item in hymno Iouis meminit. Solebant enim ueteres infantium uestes ipsi deae Dianae suspendere. Stephanus et Chitonem hanc deam, et Chitoniam uocari ait, ex Menippi Byzantii sententia. Epicharmus in Sphinge, Chitoniae quis concinat mihi melos. Athenaeus libro quartodecimo, apud Syracusanos scribit peculiares fuisse Dianae Chitoniae (sic enim ipse legit) saltationem, et tibiarum modulum. Porro, nisi mendum sit, Hesychius Dianam et κιθωνέαν uocauit. Oenoatis, ὀινωάτις Diana etiam cognominata est, ut Hesychius ait, ab Oeno Argiua. Oene ciuitas fuit agri Argiui, ut in primo Hecataeus apud Stephanum. Horus uocat Oenoen, unde sit Oenoatis Diana, quae a Proeto erecta fuerit. [p.522] Stymphalia Diana uocabatur, ut est apud Pausaniam, a Stymphalo Arcadiae urbe, iuxta cuius deae templi tectum Stymphalides aues fuisse fabulantur. Sed de his auibus in Hercule
nostro plura diximus, et nobis longe plura Pausanias. Stymphaliae etiam Dianae Stephanus meminit. Colaenis Diana cognominata a Colaeno uiro, qui, ut Myrrhinusii tradunt, rex fuit ante Cecropen, quod Pausanias obseruat. Hellanicus autem, Colaenum a Mercurio oriundum, ait ex oraculo Colaenidis Dianae templum condidisse: et Phaenodemus in quarto. sed Euphronius in Amaryntho, Colaenida ait fuisse appellatam, propterea quod Agamemnon ei sacrificauerit ex cera τὸν κόλον, id est hircum sine cornibus: ita ego interpretor. Metagenes in Auris, meminit Colaenidis: et Aristophanes in auibus. unde locus non amplius Colaenis, at Diana Acanthia. Meminit et Suidas: qui praeterea subdit, etiam hoc nomine genus uolucris significari. Fuit et Diana Hesychio Colemis, quae a Colemo nomen sortita est, nisi perperam legatur. Coloena, κολοήνη Diana etiam appellata, teste Strabone in XIII. a lacu in Sardiana regione, qui Gygaeus prius, mox κολόη nuncupatus est. ibi sunt Hermi et Caystri campi: et templum fuit Dianae Coloenes, quod maxima habebatur ueneratione. in eius siquidem celebritate simiae saltare ferebantur, qua in re suam non uult fidem Strabo astringere. Opis, ὦπις, ἢ οὖπις, nomen Dianae apud Graecos, ut testantur Callimachus et Macrobius, qui ex Alexandri Aetoli poetae graeci epigrammate, in libro qui inscribitur Musae, hoc carmen citat, ὑµνῆσαι ταχέων ὦπιν βεβητῆραν οἰστῶν. Scripsimus et ipsi in primo de Poetarum historia, Hypingos, Vpingos, fortasse non male uocari cantica et carmina quae Dianae dicata fuerant. Dicti uero Vpingi, ab Vpi, ipsius Dianae patre, cuius in tertio de Natura deorum Cicero meminit. Vnde et Diana ipsa et Vpis, et Opis interdum uocata est, prima producta. Nam Ops Opis, pro Saturni coniuge, prima correpta profertur. Tibullus, Idaeae currus ille sequatur Opis. Callimachus in Dianae hymno, Vpis meminit. οὖπι ἄνασσα εὐῶπι φαεσφόρε, etc. hoc est, Vpi regina pulchri aspectus, lucifera, etc. quo loco Glossema causas, cur Vpis Diana uocetur, habet. Sed ea praecipua est, a tribus puellis hyperboreis, Vpi, Hecaerge, et Loxo: quae Dianam et Apollinem aluere. a prima
Diana nomen sumpsit, et reliquis duabus Apollo. uel Vpis dicta παρὰ τὸ ὀπίζεσθαι, id est, a curandis parientibus. Idem Callimachus in hymno Deli, οὖπις, τε λόξω τε, καὶ ἐναίων ἑκαέργη: id est, Vpisque, Loxoque, et firma aetate Hecaerge. Porro et Palaephatus in libro ἀπίστων, Dianam (inquit) Thraces uocant [p.523] Bendiam, Cretes Dictynnam, Lacedaemonii Vpin. Sed Vergilius cum in quarto Georgicon tum et in XI. Aeneidos Opin non Dianam, sed sociam comitemque facit. ut in illo, At Triuiae custos iam dudum in montibus Opis. et paulo post, Opis ad aethereum pennis aufertur Olympum. Ops uero pro Rhea dicitur, Saturni coniunx, ut alibi notatum: licet et docti quidam, etiam Opis uocent. Sane et Hecaerge Diana dicta, quod Pausanias, Herodotus, aliique, et nos in Olenis uatis uita, de Poetis libro tertio retulimus. Coccoca Diana in Olympicis quare sit dicta, ignoratur. Pausanias. Elusia Diana nuncupata ab Ephesiis, scribit Hesychius. Me praeterit, an eadem sit quae Lusia Diana dicitur, de qua in Cerere Lusia actum est, et de qua etiam Callimachus meminit in hymno. Chia Diana, ab insula Chio uocata, in qua posita et facta ab Anthermi filiis, eius insulae indigenis. de qua sic Plinius libro XXXVI. Et in ipsa, inquit, Chio narrata est operis eorum Dianae facies, in sublimi posita, cuius uultum intrantes tristem, abeuntes exhilaratum putabant. Neleidam Dianam nuncupatam legimus apud Milesios. Sic uero appellatam existimo, a Neleo, ex cuius filiis longe potentissimus fuit Phrygius. hi autem secesserant, relicta Mileto, Myuntem. dumque ibi manerent, Pieria puella uehementer amata a Phrygio impetrauit, ut pax inter eos componeretur, quo Pieria cum puellis comitibus ad Dianae Neleidis templum impune quotannis proficisci posset. qua adepta, apud utrosque, Milesios scilicet et Myuntios, illud inter nubentes emanauit: Sic amer, ut Pieriam amauit Phrygius. quod et in prouerbium deduxit Erasmus. Priapinam Dianam commemorat Plutarchus in Lucullo. Scribit enim, post illam ingentem uictoriam, qua Lucullus Mithridatem omni maritima potestate priuauit, creditum esse,
coelestis numinis ope eam gloriam Populo Romano Lucullum peperisse. Ferunt enim, ait, Priapinae Dianae indignatione tam uastam Ponticos tempestatem inuasisse, quia hi spoliato templo, deae quoque statuam abstulerant. Delphinia Diana cognominata: repete quae in Delphinio Apolline copiose disseruimus Astyrena Diana, ut scribit Strabo libro XIII. nuncupata fuit ab Astyra, qui uicus fuit in regione Troiana, et lucus ipsius Dianae. Sedenim Stephanus Astyrenam Dianam uidetur ab Astyro Italiae deducere: et Mineruam Astyrida esse uult, a Phoeniciae ciuitate circa Rhodum. Ait enim: Astyra genere neutro, numero plurali, ciuitas Mysiae, apud Troada. Dicitur et singulari numero, Astyron. Fuit et uicus proximus Adramyttio, ut ait Strabo. Fuit et urbs Phoenices circa Rhodum, in qua colebatur Minerua [p.524] Astyris. Est et Boeotiae, ad Potnias, ut Charax scribit in secundo. Est et regio Italiae, cuius gentile Astyrenus, a qua Dianae Astyrenes templum. Bubastis Diana cognominata ab Aegyptiis, unde et urbi nomen, ubi conuentus quotannis agebatur in honorem Dianae, ut Herodotus auctor est. Stephanus uero et Strabo: Bubastus, inquiunt, ciuitas Aegypti, quam Herodotus per iota enunciat, unde nomen gentile Bubastites, et urbs Bubastitis. Bubastus autem et ciuitas et templum Dianae, et nomos, id est praefectura Bubastites. Dicitur et Bubastius a Theopompo. Aegyptii uero Bubaston aeluron, id est felem nuncupant. Haec Stephanus. Ouidius in Metamorphoseis, Sanctaque Bubasti, uariisque coloribus Apis. Bubastis sacra etiam Gratius in poemate de Venatione memorat, de lino agens, ita canens: Vix operata suo sacra ad Bubastia lino, Velatur sonipes aestiui turba Canopi. Panagaea Diana prouerbio dici soluta, ut scribit in Prouerbiis Erasmus, de errabundis, ac impensius peregrinationes amantibus, quod talis Diana fuisse dicatur. Sed cur Panagaea uocetur, non affert. Elaea Diana, teste Strabone libro octauo, nuncupata ab Elos, qui locus quidam penes Alpheum a quibusdam dictus est. alii urbem Laconicam dixere. Sunt qui maritimum oppidulum ita appellarunt. quidam circa Elos elorium, siue paludem, ubi Dianae Eleae templum situm fuit, Arcadiae subiectum. nam Arcades eius sacerdotium gerebant. Est apud Plutarchum in Graecorum problematis,
Dianae etiam templum insigne fuisse in Elide, quod Aristarchium nuncupabant, quod cum Sambicus diripuisset, tandem poenas dedit: unde prouerbium apud Elaeos fuit, δεινότερα σαµβίκου παθεῖν, hoc est, grauiora Sambico pati: de iis qui grauia iuste patiuntur. σωτεῖρα Diana cognominata, salutarem latine dicere possumus. Domitius tamen in Attica, Sospitem eleganter uertit. Huius diuersa simulachra et templa legimus: primum apud Troezenios a Theseo erectum, ex uictoria Asterionis Minois filii. simulachrum uero ita describitur, σωτείρας ἀρτέµιδος, id est Sospitae Dianae. Cum Mardonii Persae exercitus milites agrum Megarensem populati, Thebas ad Mardonium ducem redire uellent, Dianae numine noctem interuenisse, eosque locorum itinere ignaros aberrasse in partes regionis montanas, ubi cum hostilem exercitum in proximo esse suspicarentur, sagittas emisisse: quarum repercussu, quoniam rupes proxima gemitum edebat, ardentiores, ut aiunt, ad sagittandum facti sunt, putantes hostium corporibus sagittas contineri. Interea dies illuxit, hostesque subiere. qui cum armati aduersus [p.525] inermes ac sagittis uacuos dimicarent, multos ex his interfecere. cuius rei gratia Dianae σωτείρας simulachrum erexerunt. Ibi et duodecim deorum imagines, quae Praxitelis artificio attribuuntur: Dianam uero ipsam Strongylion effinxit, auctor Pausanias. Non salutis nomine tantum Diana, sed et libertatis legimus. Nam, ut Artemidorus scribit in secundo, Eleuthera Diana culta fuit a Lyciis, capite XXXV. Sarpedoniae Dianae, ait Strabo libro quartodecimo, in Cilicia fanum fuisse, et oraculum: ubi numine perciti responsa dabant. Orthosia Diana cognominata, cuius Pindarus in Olympiis meminit, et Hesychius. denominata uero ab Orthesio Arcadiae monte: uel παρὰ τὸ ὀρθοῦν, id est ab erigendo et subleuando, quod scilicet haec dea parientibus opem ferat. Meminit praeterea Lycophron, et Phauorinus, interpretesque Pindarici. Coryphaea Diana, sic cognominata, quod in montis uertice templum haberet. Sunt qui Coryphaeon montem dicant prope Epidaurum, in quo Diana coleretur: auctores Pausanias et Stephanus. nos quoque in Telesillae uita docuimus, quod Telesilla de hac dea carmen scripserit. Magnesia Diana, nominata ab urbe Magnesiae, cuius meminit Victruuius libro
tertio, cum de sacris aedibus agit. ait enim, Pseudodipteri, cuius formam describit, exemplar Romae non fuisse: sed Dianae Magnesiae, Hermogenis Alabandi. χρυσαλάκατον Dianam Homerus, aliique poetae cognominant: hoc est, Colum auream habentem. Vide hymnum Homeri, in Venerem. χρυσήνιος ἄρτεµις, uocata ab Homero et poetis, quod conspicua sit habenis aureis et pulchris. Iam saepius dictum, aurum poni pro pulchro et insigni: ut Venus aurea, χρυσηλάκατος ἄρτεµις, et id genus multa. Cercaea Diana uocata, quam celebrat in primis Arrianus in historia Alexandri Macedonis libro septimo. ait enim inter caetera, eius simulachrum relatum ex Asia Athenas, in Graeciam, Alexandri iussu, quod antea fuit cum Xerxe rege cum aliis plurimis ablatum. µερόεσσα, Meroessa Diana nuncupata: quidam a Meroe deducunt, quae et urbs et insula est, uel Aethiopica, uel Aegyptiaca. Est et Meroe, ut ait Stephanus, ad orientem, non longe a Daphne Antiochiae, cuius gentile nomen est Meroaeus, uel Merusius, nomen iuxta celebritatem. at Theopompus Merusium in XXXVIIII. Philippicorum regiunculam scribit esse: et qui eam incolunt, similiter Merusii dicuntur, et inde Meroessa Diana. Abest autem hic locus a Syracusis stadia LXX. auctor Stephanus. [p.526] Gazoria Diana, culta et denominata a Gazoro urbe Macedoniae, ut idem scribit Stephanus. Gentile nomen a Gazoro, Gazorius: unde Diana dicta. ἱππικὴ ἄρτεµις, id est Equestris Diana, nuncupatur ab interpretibus Pindari in primo Nemeorum hymno, quo Chromium Aetnaeum uictorem in Nemeaeis celebrat Pindarus. Scribunt quidam ἄρτεµιν τήνδε θεὸν ἱππικὴν: quo pacto, paulo ante notauimus et χρυσήνιον ab Homero nuncupari, quod uidelicet aureas habenas habeat. Aristobula Diana, id est optime consulens nuncupata. Scribit Plutarchus in uita Themistoclis, quod cum in eum inuidia quadam Atheniensis populus inuectus esset, ipse ut eum ad saniorem animum mentemque conuerteret, magis incitasse, offendisseque, cum Dianae templum dedicauit, quam Aristobulam, id est optime consulentem appellauit, ut quae optime ciuitatis Graecorumque saluti consuluisset. Subdit idem
post: Fuit in Aristobulae templo Themistoclis signum, idque ad nostram usque permansit aetatem, etc. haec Plutarchus. Aristobulae deae meminit Artemidorus in secundo. Sane et ἀρίστην, et καλλίστην, id est optimam pulcherrimamque Dianam cognominatam, ait Pausanias in Attica. LATONA LATONAM, quae graece λητὼ dicitur, cum Diana iunximus, quod illius et Apollinis mater fuerit. Haec autem Coei filia traditur, unde ab Orpheo in hymnis κοιαντὶς forma patronymica dicta est. διδυµατόκος etiam cognominata, hoc est Gemellipara, propter Dianam et Apollinem liberos. Latonae gallum gallinaceum in amore existimatum ab antiquis, ait Aelianus, quod ei parturienti affuerit, et quod etiam nunc parientibus adsit, eique faciles partus efficiat. Culta uero fuit Latona, cum a Graecis, tum maxime ab Aegyptiis, cuius et celebre oraculum in Bute urbe fuisse, legimus apud Strabonem in ultimo, et Herodotum in secundo, qui et ipsum copiose describit. Alibi tamen ait, Isin matrem Apollinis et Dianae, hoc est Hori et Bubastis: sic enim eos Aegyptii uocabant, ut suis locis ostendimus. Latona uero eorum nutrix, quo loco et oraculum ipsum describitur. Prima quoque Latona censetur inter VIII deos, quos summo cultu uenerabantur Aegyptii, et primos deos existimabant ante XII. qui et a Graecis et Romanis (ut iam dictum est) celebrabantur. Fuerunt et tertii dei nuncupati, qui a XII qui secundi fuerant, procreati putabantur. Nocturna Latona quare cognominata sit, Plutarchus et Eusebius in tertio Praeparationis euangelicae ostendunt. Apud insulam Hyperboream, ad Oceanum, ubi natam Latonam ferunt, regia urbs Apollini sacrata fuit: cuius ciues quod quotidie cantu deum ipsum colerent, erat eorum nemo non citharista: quod Baptista Leo in septimo Architecturae libro recitat. At caetera quae fabulosa de Latona traduntur, ex poetis leges. Sufficiat haec tantum dixisse pro instituto nostro. ISIS QVONIAM Isin Diodorus Siculus, et Plutarchus, aliique eandem esse cum Luna tradidere, ideo et ipse in hoc Dianae Syntagmate conscribam. Isin autem eandem cum Luna esse docent simulachra, ut Plutarchus ait, quoniam κερασφόρα, id est
cornigera, ad Lunae similitudinem effingebatur: et µελανοστόλος, hoc est nigris uestibus: quibus occultationem et adumbrationem eius significabant, in quibus desiderio et amore capta, solem sequi uidetur: hinc quoque in amatoriis eadem inuocabatur: et ab ea amatoria, ut ait Eudoxus, subministrari dicebantur. Sed enim Isis certe credita est Aegypti genius: qui per sistri motum, quod gerere fingebatur in dextra, Nili accessum significabat: per situlam, quam sinistra retinebat, omnium lacunarum fluentiam ostendebat, ut in VIII. Aeneidos commentario Seruius docet, qui et eam ait terram Aegyptiorum lingua esse. Scribit Macrobius in Saturnaliis, Isis, inquit, cuncta [p.528] religione celebrabatur, quae sit uel terra, uel natura rerum subiacens Soli. Hinc est, ait, quod continuatis uberibus corpus deae omne densetur, quia uel terrae uel rerum naturae alimento nutritur uniuersitas. Sane huiusmodi simulachrum repertum Romae fuit, cum ego ibi optimam uitae meae partem ingratis contererem. Vidi et nomisma uetustum Hadriani, in cuius tergo haec ipsa effigies inerat, quod his diebus Saluiatus Cardinalis per Octauium Pantagathum mihi ostendit. Alii Isides duas fuisse uolunt: id quod Picus meus in suis commentariis scriptum reliquit. Sunt qui nauiculam in sinistra illi imponant, eamque coronatam abrotano dicant. alii in manu abrotanum ipsum statuunt. Fuerunt qui deam Syriam eandem facerent cum Iside: sed ex libro Luciani de dea Syria, facile redarguuntur. Alii Pallada, plerique Cererem: quod et in Iside et Osiride Plutarchus notat. hinc et Thermophoros cognominata est, ut Diodorus scribit: nam et leges Aegyptiis statuit. Fabulam quidem uulgatam apud Poetas de Io, minus hic ascribo: eam cum ex Graecis tum Latinis leges, sed in primis apud Ouidium in Metamorphoseis et Luciani Dialogis. unde Inachis appellatur, a patre Inacho fluuio. Propertius in primo, Argus ut ignotis cornibus Inachidos. Idem de sacris, quae suo tempore Romae agebantur: Atque utinam Nilo pereat quae sacra tepente Misit matronis Inachis Ausoniis. Idem et in secundo: Io uersa caput primos mugiuerat annos, Nunc dea, quae Nili flumina uacca bibit.
Quae sacra Ouidius in Arte, et Iuuenalis et Iosephus et alii detestantur. Est apud Plutarchum proditum, Isin alios dixisse Prometheo natam, alios Mercurio: quorum hic grammaticam et musicam, Prometheus uero sapientiam et prouidentiam inuenit. In Hermopoli quoque Isin musarum primam, eandemque iustitiam et sapientiam uocarunt Aegyptii. Si uero de Iside plura cupis, totum Plutarchi librum de Iside lege. Sane Isis, ut idem Plutarchus tradit, Myrionymos a nominum diuersitate nuncupata fuit. σώθης astrum Isis apud Aegyptios uocari, testis est Horus: uel Philippus potius, qui eum in graecum sermonem conuertit. Summaten deam Isin uocat Apuleius in decimo de Asino: et esse ostendit unam, diuersis tamen nominibus a diuersis nuncupari: quam partem, si modo breuiter scire cupis quae dea Isis ab antiquis crederetur, legere ne pigeat. ea si non locutionis candore, at certe te eruditione non uulgari iuuabit. Scribitur ab Aeliano in libro de Animalibus, Copton urbem esse Aegyptiam, in qua Isis coleretur eo cultu, quo aut coniuges, aut liberi a lugentibus afficiuntur. eoque loco quo Isis sic colitur, perniciosissimos et mortiferos esse scorpiones, qui morsu statim necent: quos ut uitent, [p.529] omni diligentia ac arte student Aegyptii, et cum aliis cautionibus, tum ad Isidis fanum caprae ferae omnibus tegumentis nudae inter scorpiones humi iacentes, ab illorum acerbitate integrae incolumesque permanent: ex quo fit, ut Coptitae eius generis capras foeminas ad diuinitatem et religionem consecrent, et religiosissime colant, et deae ipsi Isidi gratissimas putent, mares uero immolent. τιθηνὴ, id est nutrix Isis cognominata: et πανδεχὴς, hoc est, susceptrix, ut ex Platone Plutarchus recitat, quod dea ipsi foemina, et totius generationis susceptrix crederetur. Linigera Isis a nostris dicta est, quod eius sacerdotes lineas uestes induerentur. Ouidius, Nunc dea linigera colitur celeberrima turba. Idem, Vidi ego linigerae numen uiolasse fatentem Isidis, Isiacos ante sedere focos. Iuuenalis: Qui grege linigero circundatus, et grege caluo. Nam Isin ferunt intellecta Osiridis nece, caput totondisse: qua ex re et eius sacerdotes caput rasitare solebant. Sed de rasitatione capitis secundum morem Aegyptiorum,
aliarumque nationum, Hebraeis interdicta, longam annotationem confeci, atque ideo hic a me praetereunda. Illud etiam ab Aeliano proditum legimus, deae Isidis simulachra ab Aegyptiis effingi solita, ut quodam diademate aspidum coronarentur: illi uero Thermotin aspidem uocabant. Huiusmodi uetustum nomisma me uidisse recolo apud Augustinum Mustium nostrum. Idem quoque Aelianus, ubi de uulturibus agit, uulturem Iunoni sacrum fuisse ait apud Aegyptios, et eius uolucris pennis Isidis caput redimi solere, et uestibulorum fastigia exornasse. Isidis pompam in Metamorphoseis his uersibus describit Ouidius, Inachis ante thorum, pompa comitata sacrorum Aut stetit, aut uisa est: inerant lunaria fronti Cornua, cum spicis nitido fulgentibus auro, Et regale decus: cum qua latrator Anubis, Sanctaque Bubastis, uariisque coloribus Apis. Quique premit uocem, digitoque silentia suadet. Sistraque erant, nunquam satis quaesitus Osiris, Plenaque somniferis serpens peregrina uenenis. Hactenus Ouidius. Sed et Apuleius etiam longo ordine describit. Isidis quoque gesta in eius columna breuissime descripta Diodorus Siculus commemorat: Ego Isis sum, Aegypti regina, a Mercurio erudita: quae ego legibus statui, nullus soluet. Ego sum Osiridis, ego sum prima frugum inuentrix. Ego sum Hori regis mater. Ego sum in astro canis refulgens: mihi Bubastia urbs condita est: Gaude Aegypte, gaude, quae me nutristi. Plutarchus quoque in libro Isidis et [p.530] Osiridis, pauimentum templi Isidis, inscriptum his literis refert: Ego sum quicquid fuit, est, et erit, nec meum peplum mortalium quisquam retexit. hoc est graece: ἐγὼ εἰµί πᾶν τὸ γεγονὸς, καὶ ὂν, καὶ ἐσόµενον, καὶ τὸ ἐµὸν πέπλον οὐδεὶς τῶν θνητῶν ἀπεκάλυψεν. Scribit et Cornelius Tacitus, Isin cultam fuisse quoque a Sueuorum Germanorum parte, eidemque eos sacrificasse. Tacito ipsi parum compertum, unde origo et causa peregrino sacro. signum apud eos ipsius deae in modum liburnae nauis figuratum fuit. Putarim ego id significasse, quod de Isidis nauigio in Nauigiis scripsimus: tametsi parum, ut dictum est, Cornelio compertum. Sed et Lucianus nauigationi praeesse facit, in Dialogis deorum.
Atmis Isis etiam uocata fuit, id quod ex Epiphanii scriptis uidemus: Si uero, inquit, de Iside sermonem facturus sum, quae iam et Atmis et Io appellatur, filia quidem Aspidis Cappadocis, qui et Inachus uocatus est: eius actiones referre erubescam. etc. quae de eius deae impudentissimis sacris exequitur. SYNTAGMATIS DVODECIMI FINIS.